Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 421


respicit totum mundum et videt quod eque sunt in eo bonitates
et malicie, quare ipsam nec gaudere simpliciter, nec
tristari contingit. Et dixit: qui rem querit fine carentem est
ignorans. Et perdidit Zalon filium suum et incepit plorare. Cui
dixerunt: quid prodest tibi plorare? Respondit: quod prodest,
hoc ploro. Et dixit: video quosdam, cum capiunt aliqui
aliquem latronem aut malefactorem, reputare eos male facere,
licet hoc illi egerint in secreto; et qui reputabant eos malefactores,
faciebant opera reprehensibilia publice, et publica sicut
privata putabant. Et dixit: rex faciens rectum et servans iusticiam
regit voluntates populi sui, et ille qui facit injusticiam et
violenciam, regimen illius querit alium qui regnet super se.
Et dixit: oportet dominum prius rectificare se ipsum, aliter erit
sicut qui conatur rectificare curvam umbram suam plusquam se.
Et dixerunt ei: qualiter diriguntur ville? Respondit: cum principes
operabuntur secundum legem. Et dixit quod non reputabat
pro bono reponere de oportuno sed de necessario sociis,
magis quam una die. Et dixerunt ei: rex odit te. Respondit:
qualis rex diligit alium ditiorem se ipso, aut bene facere vult
alii regi qui est dicior se ipso?
RABION fuit magnus defensor suorum proximorum et
habuit aliquos amicos contra quos voluit unus rex procedere,
credens eos interficere; quo scito Rabion contulit se ad eos
deffensurus ipsos, cum magna milicia et cum armorum multitudine.
Et quando rex scivit hoc congregavit suam miliciam
et captum tormentari precepit sicut hominem qui fuit contra
dominum suum, et promittens ei se daturum fortem penam nisi

Torna all'inizio