Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 506


habet principatus ille. Quis si autem optimus modus
principandi, et quale debeat esse regis officium, et quomodo
rex se debeat in suo dominio praeservare, fuit in superioribus
patefactum. Quare per superius iam dicta
coadiuvante experientia gestorum particularum quae
continue occurrunt in curiis regum, et principum, instrui
poterit Rector civitatis aut regni, qualiter circa lationem
legum sit consiliandum. Quae autem leges sunt
ferendae, ut salvetur principatus eius, intendimus in capitulis
sequentibus de legibus multa inquirere, ut simul ex
dictis et dicendis melius veritas patere possit.
Quod quantum est, sunt omnia legibus
determinanda, et quam pauciora possunt,
sunt arbitrio iudicum committenda.
Cap. XX.

Quia in praecedentibus capitulis determinavimus de
prinicipe, ostendendo qualis debeat esse princeps, et
determinavimus de consilio, declarando quales debent esse
consiliarii: et quae et quot sunt illa circa quae habet esse
consilium. Restat secundum ordinem praetaxatum ut exequamur
de praetorio, sive de iudicio, investigando qualiter
iudicandum sit, et quot sunt genera legum, et alia quae
circa istam occurrunt materiam. Sed cum iudicium fiat
per leges, aut per arbitrium, aut per utrunque priusquam
ostendamus qualiter sit iudicandum, declarare volumus
quod quantum possibile est sunt omnia legibus determinanda,
et quam pauciora possunt sunt arbitrio iudicum
committenda. Quod quadruplici via investigare possumus.
quarum tres tanguntur I. Rhet. quarta vero tangitur
I. Polit. Prima via sic patet. nam pauciores sunt legum
conditores, quam iudices iudicantes secundum leges iam
conditas. Nam in qualibet civitate oporteret esse aliquod

Torna all'inizio