„O ingrati, in multis preliis mea dextera confortati, in multis
periculis mea ope adiuti, cur invidetis laboribus militis muti?
Exagitatus denique inpacientia extremi doloris erupi in voces
articulati sermonis.“ Senatus itaque post plurimam beneficiorum
largitionem iussit ex metallo fabricari aequm et ascensorem
et collocari secus Africanum Sipionem.
Dicta sunt autem hec de laborantium sudoribus ac de iustis
remuneratoribus.
CAP. XL.
CUM PUERI PANEM CANIS EST, REM CERNIS
INANEM.
NUNC autem video multos, qui non laboraverunt pro cesare
saltim una hora, quos dominus meus extulit ad arces procerum
sine ulla mora. Ve michi, qui me posthabuit et oblivioni
tradidit. Verum sicut ego semper cucurri ad sui honoris
ampliationem, ita deberet in corde suo retinere meę mercedis
debitam retributionem. Nam cum esset parvulus, cogitabat
ut parvulus, faciebat ut parvulus. Modo vero factus vir
non revertatur amplius ad parvulitatem, sed ut vir fortis et
sapiens reddat bene meritis, prout decet imperialem mayestatem.
Accepimus enim a domino, non ab homine aliquo:
Merces operarii tui non moretur apud te usque mane; ne sit,
quęso, in cogitatione cesaris verbum istud transitorium aut
inane.
|
1
5
10
15
20
|