fit intense albus. Quod autem civilis potentia possit inesse
alicui absque bonitate vitae, patet ex iis quae temporibus
retroactis facta conspeximus. Videmus multos Tyrannos
pessimos maxime abundasse in civili potentia.
Nam Dionysius Syracusanus, sive Sicilianus, ut recitat
Philisophus in politicis, maxime abundavit in civili potentia,
et tamen pessimus Tyrannus erat. Nero autem, et
Heliogabalus, qui fuerunt Romani principes, maxime
abundaverunt in civili potentia; pessime tamen vivebant.
Nam tantae fuerunt luxuriae, ut omnino viderentur muliebres.
tantae fuerunt crudelitatis, ut non videretur in eis
esse aliquid molle, nec clementia aliqua. Unde Philosophus
7 Politicorum ait, quod ridiculum est aliquem putare
esse felicem, si abiiciat bene vivere. Non ergo in civili
potentia est ponenda felicitas, quae sine bonitate vitae
inesse potest. Tertio in huiusmodi potentia non est ponenda
felicitas, quia huiusmodi principatus non est optimus,
nec est dignus. Si enim felicitas in aliquo principatu poni
debet, ponenda est in principatu optimo, et digno. principari
autem per civilem potentiam, est principari servis,
non liberis: nam talis principatus est per coactionem, et
violentiam. Cum ergo principatus se extendant adinvicem,
secundum eos quibus aliquis principatus, ut vult
Philosophus in Politicis, quanto liberi sunt meliores servis:
tanto principari liberis, est melius et dignius, quam
principari servis. principatus ergo per coactionem, et civilem
potentiam, cum non sit liberorum, sed servorum,
non est optimus, neque dignus. Ideo 7. Politicorum dicitur,
quod principari despotice, idest dominaliter.
Quarto non est ponenda felicitas in civili potentia: quia
si princeps se crederet esse felicem, si abundet in civili potentia,
non ordinabit cives, nisi ad exercitum armorum,
et ad ea, per quae sibi possit subiicere nationes. inducet
ergo cives non ad virtutem iustitiae, sed ad virtutem fortitudinis.
|
|