[1274A] solum hoc ad libertatis nostrae parvipenderetur
auxilium, spontaneum crucis assumpsit patibulum;
moritur vitae Dominus; mundi gloria tumulatur;
terra concutitur, sol obscuratur, legem non servant
elementa naturae, quorum Dominus est crucifixus.
Claudebatur in sepulcro caro, et divinitatis suae
potentia frangebat claustra inferni. Concurrunt ad
eum populi, tot saeculorum spatiis continua morte
damnati. Adest primus parens terrigenum, et primordii
sui agnoscit indicium; obsecrant unanimiter
Creatorem suum, atque ad se excusandos praevaricationis
ostendunt principium. Motus interea Dominus
aeternis vinculis humani generis alligat inimicum,
et eos quos voluit secum deducens, ad
corpus rediit, ac tertia jam die, sicut discipulis
[1274B] suis praedixerat, surrexit. Post quadraginta vero
dies ad coelos, unde venerat, cum corpore manifestissime
rediit. Comprobat hoc certissime intemerata
sanctorum apostolorum auctoritas qui veritatis
amore felici morte damnati sunt. Testantur id et
gloriosissimi martyres, qui, inter equuleos flammasque
victores, Creatorem omnium rerum praedicare
non metuunt. Hi autem dum haec astruunt,
animos audientium ad coelestia regna compellunt,
et hanc, quae tantum dicitur vita, penitus contemnentes,
aliam, ignaram mortis, et quae finiri non
novit, acquirunt. Ad quam procul dubio, si volueritis,
et vos, dulcissimae comites, ire poteritis.» Et
illae: «Volumus modo; divinitatis potentiam omnes
valde miramur, sed maxime de tali tantoque
[1274C] pietatis genere obstupescimus; inenarrabilis, ut nobis
videtur, et exstat haec pietas, ac totius mundi
fabricae nostro quidem judicio incomparabilis. Age
ergo, et quod tibi ad tantum gaudium obtinendum
Christiana professio expetit, secura nobis sine mora
exsequere.» At Christina, prudentissima virgo,
tanti tripudii hilaritate perfusa, ad simulacrorum
imagines citissimo se cursu proripuit, et virgula,
quam manu gestabat, Jovem primitus feriens.
«Experire in me, ait, si quas habes vires, teque si
potes ab illata tibi injuria consueto more ulciscere.»
Cumque hoc alternando unicuique inferret
opprobrium, omnia simul arripiens in unum coacervavit,
seque cum illis proxima videlicet nocte
parvorum adminiculo resticulorum per fenestram
[1274D] dimisit, Christianis latentibus quidquid erat exhibuit,
atque per manus eorum egenis erogando distribuit.
His itaque peractis, gressus unde tulerat retulit,
et comitibus, quae gesserat, ordine intimavit. Interea
dum res taliter ageretur, magna militum stipante
caterva. eo quod urbis praefecturam agebat, Urbanus
advenit; festus enim apud eos dies tunc agebatur.
Dumque in Apollinis stipitem intenderet, ut ei, ad
quem venerat, thura incenderet, simulacrum nullum
videt; magnaque diu admiratione attonitus
primum decenter filiam, ubi essent, interrogat. Ad
quem Christina: «Pro culmine honoris tui unigenitum
Filium Dei semper colui, et pro valetudine
|
|