depopulando vexaverunt. At, cum viderent se versus urbem minime tunc temporis
prevalere posse, castra moventes, Bugamum oppugnare vadunt, civibusque eiusdem castri
enerviter reluctantibus, funditus diruunt, incolas omnes cum mulieribus et liberis omnique
supellectili sua captivos adducunt. Sicque versus Calabriam remeare volentes, haud procul
ab Agrigentina urbe - sic enim illis directior adjacebat via - tentoria figunt. Porro cives
eiusdem urbis, viribus suis plus necessario confidentes, per portas prorumpendo, forti strepitu
super illos proruunt, incautique hostibus cedendo dum fugiunt, usque in portas suae civitatis
persequuntur. Dux itaque digressus, in Calabriam veniens, expeditionem solvit: Bugamenses,
quos captivos adduxerat, Scriblam, quam desertaverat, restaurans, ibi hospitari fecit.
XXXVII. - Anno vero Dominicae incarnationis MLXV Policastri castrum destruens,
incolas omnes apud Nicotrum, quod ipso anno fundaverat, adducens, ibi hospitari fecit.
Antequam iret versus Panormum, dux Robertus, et in monte Tarantarum, juxta Panormum,
tentoria fixisset, dux et comes Rogerius prius in provincia Cusentii castrum quidem Rogel
expugnaverunt et pro libitu ordinaverunt. Eodem anno castrum quoddam, quod Ayel dicitur,
in provincia Cusentii, dux oppugnare vadens, per quattuor menses obsedit. Ayellenses
autem extra castrum progredientes, cum vicinius tentoria hostes figerent, fundibulis et sagittis
longius propellere nituntur; sicque ex utraque parte mutua caede fortiter congrediuntur.
At, dum nostri maxima indignatione commoti, impetum in hostes facientes, ubi densiores
erant, prorumpere nituntur, Rogerius, filius Scolcandi, jaculo confossus, equo dejicitur; cum
etiam Gilbertus, nepos eius, eum relevare tentat, dejectus, utrique occiduntur. De quorum
nece dux cum omni exercitu non modicum turbantur: erant enim inter familiares sibi carissimi.
Eorum corpora apud Sanctam Euphemiam, ubi tunc abbatia in honore Sanctae Dei
Genitricis Mariae noviter incoepta instituebatur, humanda mandavit: equos et coetera, quae
habebant, eidem ecclesiae pro ipsorum salvatione contulit.
Ayellenses itaque, cognoscentes pro tali et similibus factis ducem sese graviter offendisse,
pacem ab ipso expetunt, ne, si rebelles persistendo, vi caperentur, ab ira eius, absque
recordatione alicuius pietatis - ut meriti erant - omnes pariter perimerentur. Dux vero,
quamvis anhelans esset cum suppliciis de ipsis ultionem expetere, tamen, ne ibi diutius perendinando,
alias tandem intendens, demoraretur, pacem cum ipsis fecit; castrumque, ab eis
deliberatum, accepit et pro libitu suo disposuit.
XXXVIII. - Comes vero Rogerius, adquirendae Siciliae intentus, quietis impatiens erat;
omniaque perlustrans, crebris incursionibus deterrebat; in tantumque ex consuetudine labori
continuus erat, ut hinc nec infestior aura nec coecitas obscurae noctis dehortari posset:
quin de loco ad locum transiliens, per se ipsum omnia attentaret, eiusque praesentiam,
plusquam omnia, hostes exhorrebant; in tantumque eius veloci frequentia deterrebantur,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|