Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 64


genere Cappadocem, virum strenuum, ad imperium elegit ornatamque suam filiam regalibus ornamentis ei eam tradidit dicens: "Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utere eo felix, memor semper, ut equitate et iustitia delecteris". Hec postquam dixit, de hac luce ad eternam patriam migravit, magnum luctum populis de sua morte relinquens. Fuit enim summe bonitatis, in helemosinis promptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens; omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius, indutus purpura, redimitus diademate ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus, largita populo munera, primus ex Grecorum genere in imperium confirmatus est.
[13.] Hoc tempore Mauricius imperator Childeperto regi Francorum quinquaginta milia solidos per legatos suos direxit, ut cum exercitu super Langobardos inrueret eosque de Italia exterminaret. Qui cum innumera Francorum multitudine in Italiam subito introivit. Langobardi vero in civitatibus se communientes, intercurrentibus legatis oblatisque muneribus pacem cum Childeperto fecerunt. Qui cum ad Gallias remeasset, cognito imperator Mauricius, quia cum Langobardis fedus inierit, solidos, quos ei ob Langobardorum detrimento dederat, repetere cepit. Sed ille suarum virium potentia fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit.
[14.] Denique post Benedictum papam Pelagius Romane ecclesie pontifex absque iussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum obsiderent, nec posset quisquam e Roma progredi. Hic Pelagius Helye, Aquileiensi episcopo, nolenti tria capitula Calcidonensis synodi suscipere, epistolam satis utilem misit, quam beatus Gregorius cum esset adhuc diaconus conscripsit.

Torna all'inizio