: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 270


eamque premens et in terram pedibus conculcabas, hoc
designauit." Alexander audiens hoc cogitauit quibus modis posset
apprehendere urbem. Construxit itaque in mari edificium clausum,
quod erat centum anchoris alligatum. Erat siquidem tante
excelsitudinis, quod muris et turribus Tyri alcius eminebat.
Alexander autem solus ipsum edificium ascendens armis undique
circumfultus precepit itaque ut totus exercitus prepararetur
ad pugnam et mox, ut uiderent ipsum ingredi ciuitatem, omnes
impetum facerent uersus ciuitatem. Nam aures edificii petebant
latera ciuitatis. Alexander autem prosiliuit in Tyrum, ubi stabat
Balaam, et facto impetu super illum occidit eum faciens ipsum
cadere in profundum murorum. Videntes hoc Macedones et
Greci, continuo muros ascendere ceperunt, alii scalis, alii nauibus
adherentes. Tyri uero intantum erant intenti Balaam duci eorum,
quod nullatenus Grecorum impetui resistebant. Sicque capta
est ciuitas et usque ad radices funditus dissipata. Alia multa
mala sustinuerunt Tyri ab Alexandro, que usque in hunc diem
memorantur. - Demum amoto exercitu peruenit ad ciuitatem
Gazam et Iherosolimam ascendere festinabat etc.
Qualiter Iandus, pontifex Iudeorum, exiuit obuiam Alexandro
28. Audiens hoc Iandus pontifex Alexandri aduentum,
ualde timuit et conuocans Iudeos indixit eis ieiunia triduana,
ut supplicacionibus et immolacionibus deum inuocarent. Nocte
igitur eadem apparuerunt ei post sacrificium angeli Domini in
sompno dicentes: "Noli timere, sed continuo orna plateas et
portas ciuitatis aperias, et omnis populus exeat cum ueste
albissima preparatus. Tu autem et reliqui sacerdotes cum legitimis
stolis occurrite obuiam Alexandro. Oportet enim eum sic
regnare et tocius mundi dominator erit. Denique ipsum ira dei
conculcabit." Qui, cum a sompno excitatus fuisset, conuocatis
Iudeis narrauit eis, quecumque uiderat dormiendo, precepitque
fieri, quemadmodum fuerat sibi in sompno reuelatum. Et statim
exiens de ciuitate una cum sacerdotibus et ciuium multitudine
peruenit ad locum, qui Scapulus nuncupatur, unde templum
et ipsa ciuitas conspiciuntur. Ibi magni Alexandri presenciam
expectabant. Alexander autem appropinquans locum, cernens
multitudinem populi uestibus albis indutam et sacerdotes stolis
albissimis exornatos ac pontificem Iudeorum stola indutum aurea
et iacinctina et super caput eius habentem mitram mundam et
desuper laminam auri fabricatam, in qua erat scriptum nomen
altissimi Tetragrammaton, statim precepit Alexander omnibus
suis retro consistere. Ipse uero Alexander solus abiit ad eos
et proiecit se de equo in terram et nomen Domini, quod scriptum
erat, adorauit. Statimque omnes Iudei ceperunt Alexandrum
salutare et clamare uocibus altissimis dicentes: "Viuit altissimus,

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio