: De secretis mulierum

Pag 1


LIBER I. INCIPIT PROLOGUS. Principio rerum cum conditor orbis adiret
Humani generis primos plasmare parentes
In gemino sexu fundavit vim generandi.
Ilis aptavitita genitalia membra, quod alter
Funderet interius, ater quoque spertnata fusa
Intus susciperet, ut sic generatio constet
Iure retentivo matricis; passio cuius
Multiplicata solet fragilem submittere Sexum
Pluribus erumpnis varíisque doloribus eius,
Et quia matricem morborum copia grandis
Sepius infestat, tractatus fiat ut inde
Est opportunum, cum sit plerumque necesse
Atque decens, medico quod eas pudet ore fateri,
Pandere matronis, de quo confidere possint,
Talibus auditis, quod sit sibi causa salutis. Explicit prologus

1



5




10




15
Torna all'inizio