subiectum non est susceptivum habitus: ut lapis, quia visionis susceptivus non
est, neque videns neque caecus dicitur; et per hunc modum oportet accipere
medium inter bonum et malum, ut si aliquid est quod alicuius bonitatis non est
susceptivum, non opposita malitia sibi erit; unde relinquitur indifferens.
Hoc autem contingit dupliciter. Aut per modum abstractionis, secundum quod
universale aliquid significatur ut abstractum a differentiis contrariis dividentibus
ipsum; unde in sua communitate significatum, significatur ut indifferenter se
habens ad utramlibet differentiarum: sicut animal neque significatur ut rationale
neque ut irrationale; et tamen oportet quod omne particulare animal, rationale
vel irrationale sit: et similiter est hic. Si enim significetur actus in eo quod est
agere, habet quidem bonitatem naturalem inquantum est ens; sed indifferenter
se habet ad bonitatem et malitiam moralem: et similiter bonum ex genere indifferenter
se habet ad bonum et malum ex circumstantia et fine; quamvis non inveniatur
aliquod bonum in particulari, quod non sit aliqua circumstantia vestitum
et ad aliquem finem ordinatum; unde oportet quod bonitatem vel malitiam contrahat.
Et secundum hanc considerationem quidam dixerunt, omnes actus indifferentes
esse, in eo quod sunt actus; et quidam dixerunt, quod non omnes, sed
aliqui; accipientes magis in speciali nomina actuum quae non exprimunt aliquid
unde actus ad malitiam vel bonitatem determinetur, ut materiam et finem et
circumstantiam, sicut comedere, coire, vel aliquid huiusmodi.
Alio modo contingit hoc, secundum quod aliquod particulare signatum deficit a
susceptibilitate alicuius perfectionis, sicut lapis a susceptibilitate visus: et hoc
modo aliqui actus qui deficiunt a susceptibilitate bonitatis moralis, dicuntur
indifferentes. Actus autem susceptibilis est bonitatis moralis, secundum quod
humanus est: humanus autem est, secundum quod aliquatenus ratione deducitur:
quod contingit in illis actibus tantum qui imperantur a voluntate, quae consequitur
deliberationem rationis. Actus autem qui sequuntur apprehensionem
subitae imaginationis, sicut confricatio barbae, et aliquid huiusmodi, dicentur
hoc modo indifferentes. Nullus autem eorum qui voluntatem deliberatam sequitur,
indifferens erit, sed de necessitate vel bonus vel malus bonitate vel malitia
civili: sed tamen actus bonitate civili perfectus, non est susceptibilis efficaciae
merendi nisi in eo qui gratiam habet; et ideo in eo qui caret gratia, indifferens
est ad meritum et demeritum; sed in illo qui gratiam habet, oportet vel meritorium
vel demeritorium esse: quia sicut malus erit demeritorius, sic etiam bonus
erit meritorius: quia cum caritas imperet omnibus virtutibus sicut voluntas
omnibus potentiis, oportet quod quidquid ordinatur in finem alicuius virtutis,
ordinetur in finem caritatis: et cum omnis actus bonus ordinetur in finem alicuius
virtutis, in finem caritatis ordinatus remanebit; et ita meritorius erit; et
sic comedere et bibere, servato modo temperantiae, et ludere ad recreationem,
servato modo eutrapeliae, quae medium tenet in ludis, ut dicitur 2 Ethic.,
meritorium erit in eo qui caritatem habet, qua Deum ultimum finem vitae suae
constituit.
|
|