Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 548


Solutio
Respondeo dicendum, quod Angeli proficiunt in cognitione divinorum effectuum
per illuminationes in inferiores a superioribus descendentes: et hoc patet
sic. Cum enim Deus sit universalissima causa omnium entium, in visione essentiae
eius non cognoscuntur omnes effectus ipsius de necessitate, nisi intellectus
totam virtutem eius comprehendat: et quanto aliquis intellectus limpidius eam
videt, tanto plura in ea cognoscere potest; sicut in principiis primis speculativis,
qui perspicacioris intellectus est, plures conclusiones in eis videt: et ita
superiores Angeli plures effectus in essentia divina cognoscunt quam inferiores,
et de illis superiores inferiores illuminare et instruere possunt: et tamen aliqui
effectus sunt quos omnes immediate in visione divinae essentiae percipiunt,
quamvis etiam hos superiores perfectius cognoscant, sicut et divinam essentiam
clarius intuentur; et unusquisque ordo ex illo nomen et rationem recipit, quod
est ultimum suae virtutis ad capiendam rerum cognitionem immediate in visione
divinae essentiae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod revelationes divinorum effectuum pertinent ad
praemium, non quidem essentiale, sed accidentale: et dicitur praemium accidentale
ad quod merita directe non ordinantur, sed superadditur ex liberalitate
retribuentis.
Ad secundum dicendum, quod per hanc rationem probat Algazel, Deum creaturarum
scientiam habere, inquantum suam essentiam cognoscit; non tamen
sequitur quod videns essentiam eius omnia sciat, nisi ipsam perfecta cognitione
comprehendat; et hoc Angelis non convenit.
Et per hoc patet responsio ad tertium: quia quamvis verbum videant, non tamen
ipsum secundum modum rei cognitae vident, sed secundum modum cognoscentium,
idest sui ipsorum; et ideo non oportet quod omnia quae in verbo sunt
cognoscant.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dicit Boetius in lib. de Trinit., in divinis
non oportet ad imaginationem deduci. Unde non est imaginandum rationes
rerum resplendere in speculo aeterno sicut formae visibiles in speculo materiali;
sed magis sicut causatorum rationes praeexistunt in sua causa, ut Dionysius
dicit in lib. de divinis Nom.. Non est autem necessarium ut qui causam

Torna all'inizio