Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 36


nihil est ens in potentia ad aliquid, quin etiam ad aliquid sit in actu. Ergo omne
quod fit, fit ex aliquo ente in actu praeexistente. Sed nullum tale creatur: quia
creare est ex nihilo aliquid facere, ut in littera dicitur. Ergo nihil a Deo potest
creari.
2. Praeterea, in omni mutatione est aliquid ex quo est mutatio per se: quia
omnis mutatio est inter duos terminos. Sed illud ex quo per se fit aliquid, oportet
remanere in eo quod fit vel secundum totum, si fit ex eo sicut ex materia, ut
cultellus ex ferro; vel secundum aliquid eius, scilicet secundum materiam, ut si
dicatur totum fieri ex toto, ut caro fit ex cibo: ex albedine enim non dicitur fieri
nigredo nisi per accidens, idest post albedinem, sicut etiam ex nocte dicitur
fieri dies.Si ergo dicatur ens fieri ex non ente, oportet quod non ens, vel aliqua
pars eius, cum tamen partem non habeat, maneat in ente, et quod sit simul ens
et non ens, quod est impossibile. Ergo omne quod fit, fit ex ente aliquo: ergo
videtur quod impossibile est aliquid a Deo creari.
3. Praeterea, nullum permanens simul fit et factum est: quia dum fit, non est; et
um factum est, est: non autem simul est et non est. Si ergo aliqua res permanens
fiat a Deo, oportet quod fieri sit ante suum esse. Sed factio, cum sit accidens,
non potest esse sine subiecto. Ergo oportet quod omne quod fit, fiat ex
aliquo in quo sit factio sicut in subiecto. Sed nullum tale creatur. Ergo nihil per
creationem fieri potest.
4. Praeterea, si creatio est aliquid, cum non sit substantia, oportet quod sit
accidens. Omne autem accidens est in aliquo subiecto, non autem potest esse in
ipso creato sicut in subiecto: quia hoc est terminus eius: sic enim creatum creatione
esset prius, inquantum est subiectum eius, et posterius, inquantum est terminus.
Ergo oportet quod sit in aliqua materia, ex qua creatum fiat; et hoc est
contra rationem creationis. Ergo creatio nihil est.
5. Praeterea, si creatio aliquid est, aut est creator, vel creatura. Sed non creator;
quia sic esset ab aeterno, et ita creaturae ab aeterno. Ergo est creatura.
Sed omnis creatura aliqua creatione creatur, et sic creationis est creatio in infinitum;
quod est impossibile, ut patet ex 5 Physic., ubi dicitur quod
actionis non est actio in infinitum. Ergo impossibile est creationem esse.
SED CONTRA est quod dicitur Genesis 1: «In principio creavit Deus caelum et
terram».
Praeterea, omne agens agit secundum id quod est in actu. Sed quod est secundum
aliquid sui in actu, et secundum aliquid in potentia, efficit rem secundum
aliquid sui, scilicet inducendo formam in materiam. Ergo cum primum ens, scilicet
Deus, sit actus sine permixtione potentiae, videtur quod totam rem efficere
possit, secundum totam substantiam eius. Hoc autem est creare. Ergo videtur
quod Deus creare possit.

Torna all'inizio