Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 129


bello perierant, intra murorum Foroiulani castri muniit septa. Huic erant filii Taso et
Cacco iam adulescentes, Raduald vero et Grimuald adhuc in puerili aetate constituti.
Habebat vero et filias quattuor, quarum una Appa, alia Gaila vocabatur, duarum
vero nomina non retinemus. Communierant se quoque Langobardi et in reliquis
castris quae his vicina erant, hoc est in Cormones, Nemas, Osopo, Artenia,
Reunia, Glemona, vel etiam in Ibligine, cuius positio omnino inexpugnabilis existit.
Pari etiam modo et in reliquis castellis, ne Hunnis, hoc est Avaribus, praeda
fierent, se communivere. Avares vero per omnes Foroiulanorum fines discurrentes,
omnia incendiis et rapinis vastantes, Foroiulanum oppidum obsidione claudunt et totis
viribus expugnare moliuntur. Horum rex, id est cacanus, dum circa muros armatus
cum magno equitatu perambularet, ut, qua ex parte urbem facilius expugnare posset,
inquireret, hunc Romilda de muris prospiciens, cum eum cerneret iuvenili aetate florentem,
meretrix nefaria concupivit, eique mox per nuntium mandavit, ut, si eam in matrimonium
sumeret, ipsa eidem civitatem cum omnibus qui aderant traderet. Quod rex
barbarus audiens, eidem malignitatis dolo quod mandaverat se facturum promisit eamque
se in matrimonium accipere spopondit. Illa vero nihil morata, portas Foroiulensis
castri aperuit et ad suam cunctorumque qui aderant perniciem hostem introduxit. Ingressi
vero Avares cum rege suo Forumiulii, universa quae invenire poterant rapinis
diripiunt; ipsamque urbem flammis concremantes, universos quos reppererant captivos
adducunt, fallaciter tamen eis promittentes, quod eos, unde digressi fuerant, Pannoniae
in finibus conlocarent. Qui cum patriam revertentes ad campum quem Sacrum nominant
pervenissent, omnes qui iam in maiori aetate constituti erant Langobardos gladio
perimere statuunt, mulieres vero et parvulos captivitatis sorte dividunt. Taso vero et
Cacco seu Raduald, filii Gisulfi et Romildae, cum hanc Avarorum malitiam cognovissent,
statim ascensis equis fugam arripiunt. E quibus unus Grimoaldum puerulum fratrem
suum, dum existimaret utpote parvulum super equum currentem se tenere non posse,

Torna all'inizio