Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 9


homo, extra, si vero intra, intra fuisse locum prime locutionis
convicimus.
 
VI
1. Quoniam permultis ac diversis ydiomatibus negotium
exercitatur humanum, ita quod multi multis non aliter
intelligantur verbis quam sine verbis, de ydiomate illo venari
nos decet quo vir sine matre, vir sine lacte, qui nec pupillarem
etatem nec vidit adultam, creditur usus.
2. In hoc, sicut etiam in multis aliis, Petramala civitas amplissima
est, et patria maiori parti filiorum Adam. Nam quicunque tam
obscene rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum
credat esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare
licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit
ipsum fuisse illud quod fuit Ade.
3. Nos autem, cui mundus est patria velut piscibus equor,
quanquam Sarnum biberimus ante dentes et Florentiam adeo
diligamus ut, quia dileximus, exilium patiamur iniuste, rationi
magis quam sensui spatulas nostri iudicii podiamus. Et
quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis
quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat,
revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina
quibus mundus universaliter et membratim describitur,
ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum
et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem,
multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis
nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam
et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque
nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti
quam Latinos.

Torna all'inizio