tristati sumus propter te. Fili, non habes tanta tempora, ut me et 
bona tua et omnia, quae sunt patris tui, derelinquas». Geminus 
dixit: «Decem annos expletos habeo: reuertere in terram natiuitatis 
meae! Expecto naucleros: uolo pergere in prouinciam Romanorum, 
sicut mihi nuntiatum est ab angelo sancto». Tunc mater 
eius festinans reuersa est: nuntiauit parentibus suis. 
Subito uenerunt naucleri et introiuit nauiculam; profectus 
est. Cum demum uenerunt parentes eius et non inuenerunt, lamentauerunt 
et plorauerunt, et fecerunt ibi ecclesiam in honorem 
eius et ornauerunt eam coronis aureis et gemmis pretiosis, in qua 
exuberant beneficia usque in presentem diem. Et mater eius 
propter desiderium filii sui seruiens, ibi permansit omnibus diebus 
uitae suae, et ibi requiescit corpus eius. 
Beatus Geminus profectus est iuxta ciuitatem Phaniensem, et 
uenit monasterium Sancti Paterniani, et misit se in orationem 
usque in diem tertium. Statim misit abbas ad illum nuntium, 
dicens: «Surge, ueni, quia abbas expectat te ad refectiones». Statim 
surrexit et abiit, et uenit ad abbatem. Vidit eum, gauisus est 
gaudio magno et dixit: «Ecce quam bonum et quam iucundum 
habitare fratres in unum!». Tunc omnes abierunt ad refectiones: 
simulque bibebant uinum, et murmurati sunt, quia non habebant 
aquas. His auditis, beatus Geminus oculos ad celum habebat; sic 
orabat ad Dominum dicens: «Exaudi, Domine, preces serui tui. 
Deus Isdrael, qui illuminas omnem hominem uenientem in hunc 
mundum, qui aperuisti oculos ceci et mare Rubrum aperuisti et introduxisti 
Isdrael per medium eius, qui dixisti ad Moisem, ut percuteret 
petram, et percussit uirga bis silicem et egressae sunt aquae 
largissimae, produc, Domine, aquam in hunc locum, ut bibant omnes, 
qui habitant». Statim aperta est terra et apparuit aqua uiua. 
Deinde perrectus uenit de ciuitate in ciuitatem, usque in 
ciuitatem Spoletanam. Introiuit in oratorium Sancti Gregorii, 
prostratus in oratione lacrimis flagitare cepit. Dum staret in ora-
  |  
  |