<LIBER SECUNDUS> 
  
I 
1. Sollicitantes iterum celeritatem ingenii nostri et ad calamum  
frugi operis redeuntes, ante omnia confitemur latium vulgare  
illustre tam prosayce quam metrice decere proferri. Sed quia  
ipsum prosaycantes ab avientibus magis accipiunt et quia quod  
avietum est prosaycantibus permanere videtur exemplar, et non  
e converso - que quendam videntur prebere primatum -, primo  
secundum quod metricum est ipsum carminemus, ordine  
pertractantes illo quem in fine primi libri polluximus. 
2. Queramus igitur prius, utrum omnes versificantes vulgariter  
debeant illud uti. Et superficietenus videtur quod sic, quia  
omnis qui versificatur suos versus exornare debet in quantum  
potest; quare, cum nullum sit tam grandis exornationis quam  
vulgare illustre, videtur quod quisquis versificator debeat  
ipsum uti. 
3. Preterea: quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus  
misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare  
videtur; quare si quis versificator, quanquam rude versificetur,  
ipsum sue ruditati admisceat, non solum bene facit, sed ipsum  
sic facere oportere videtur: multo magis opus est adiutorio illis  
qui pauca, quam qui multa possunt. Et sic apparet quod  
omnibus versificantibus liceat ipsum uti.
  |  
  |