Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 38


cuius misereor etc. Set, si ideo miseretur cuius miseretur quia Dominus
est, et nemo est qui resistat maiestati ipsius , multo magis infirmatur circa fidem
infelix creatura que iccirco patitur iram quia, pressa mole maiestatis, Deo inferenti
iram obviare non potest. Non ergo sicut intelligunt homines ita est, est
autem sicut intelligi debet.

BENEDICTUS: Quia absurdum valde videtur ut is qui summe bonus est
abutatur dominii potestate, oro ut dicas michi quomodo tam obscura sententia
intelligenda sit.

IOACHIM: Non est obscura, set obscura esse videtur. Quandoquidem et tu
ipse illorum misereris quorum misereris, hoc est illorum qui apti sunt ad misericordiam
impetrandam. Quodsi tu non circa tirannos et seculi huius felicitatem
habentes flecteris pietate set circa miseros, quanto magis Deus, qui summe bonus
est, illis solis miseretur qui apti sunt ut misericordiam consequantur! Quam
videlicet miserabilitatem intelligens apostolus Iacobus esse precipuam causam
salutis, non ait divitibus et qui in sublimitate consistunt: «Facite hoc vel illud
opus», set miseri , inquit, estote et lugete, risus vester convertatur in luctum .

BENEDICTUS: Longe alius est iste intellectus quam ille quem prolata Apostoli
sententia, immo ipsius Domini, superficietenus facere videbatur. Set cum
superius dictum sit de duobus pueris: Cum nondum nati fuissent aut aliquid
egissent boni vel mali, non ex operibus set ex vocante dictum est: maior serviet
minori
, quenam potest esse ista abtitudo sive ad salutem sive ad interitum, si
non sunt opera bona vel mala?

IOACHIM: Non est abtitudo ipsa opus bonum aut malum set est receptaculum
gratie vel ire, ex quarum prima bona, ex sequenti mala opera oriuntur.

BENEDICTUS: Si hanc abtitudinem michi ostendis auctoritate scripturarum,
etsi aliis non sufficiat, michi tamen satisfactum esse in hac parte confiteor.

IOACHIM: Audisti illam et non intellexisti, audisti, inquam, maior serviet minori .
BENEDICTUS: Quid est: Maior serviet minori?

Torna all'inizio