Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 170


VII 45

Precibus pro I. vestre dilectioni ex parte B. et P. porrectis ea ratione necessitatis et utilitatis preces
nostras adicimus, qua modicus rivus maris plenitudini mergitur, ut concrescat.

VII 46

Sunt, qui apud aliquos pro extraneis intercedunt, sed apud vos intercedimus nos pro vestro, quia
pro magistro Martino, pro quo, dum officium intercessoris assumimus, sic nostrum geritur, quod
vestrum prosequimur interesse. Pro eo quidem recipitis a domino papa mandatum, et licet ei sufficiat
tanti mandatoris auctoritas, nos tamen preces nostras adicimus, specialis obligationis debitum in
ipso subire volentes, quoniam, si prudentia vestra diligenter adverterit, cuius geratur utilitas, oblata
pro eo petitio de facili ad exauditionis gratiam introibit. Porro Cremona dedit sibi originem, non
sunt vobis eius mores ignoti, non occulta scientia, et erit ecclesia Cremonensis incauta, ut talem
suum aliene relinquat ecclesie; alii prodiga, parca sibi. Ergo, si placet, et facilem verbis detis auditum
et promptas porrigatis manus ad actum, sic ipsum secundum apostolice sedis mandatum assumentes
in vestrum, quod et nos quoad gratiarum actiones et retributionis vicissitudinem assumi videamur
in ipso. Alioquin tanto plus note, tanto plus confusionis habebit in ipso repulsa, quanto gratius,
quanto facilius exaudiri debemus in vestro.

VII 47

Pro dilecto in Domino presbytero H. certum recepistis a domino papa mandatum. Verum licet ei
sufficiat mandantis auctoritas, preces tamen adicimus pro eodem, quem sincera diligimus in Domino
caritate, rogantes, quatenus commissum vobis eius negotium sic ad debitum ducatis effectum,
quod ipse recognoscat per opera, quanti amoris apud vos et mandator extiterit et rogator.

VII 48

Lator presentium desiderat huius mundi vanitates abicere et in vestro monasterio sub regulari habitu
Domino famulari. Cum igitur talibus teneamur adesse potius quam deesse, affectuose rogamus,
quatenus intuitu Dei et nostri sine difficultate recipiatis eundem, ut Deum inde possitis habere
propitium et nos retributores pro posse.

Torna all'inizio