Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 133


apud Liguriam fames excreverat, ut, sicut vir sanctissimus
Datius Mediolanensis antistes retulit, pleraeque matres infelicium
natorum membra comederent. cumque per annum Gothi
Romam obsedissent, demum territi Ravennam rediere. Belisarius
vero proficiscens Neapolim eamque, ut competebat,
ordinatam relinquens Romam regressus est. statimque ei a
Theodora Augusta praeceptio allata est, ut papam Silverium
convictum accusatione falsorum testium in exilium truderet,
eo quod Anthimum haereticum Constantinopolitanum episcopum
recuperare noluisset. quod Belisarius licet nolens nihil
moratus effecit. pulsus denique papa Silverius ad Pontiam
insulam est, in qua et exulans obiit. Witigis vero coacto
rursus in unum magno Gothorum exercitu cum Belisario conflixit
factaque maxima suorum strage in fugam conversus est.
quem Iohannes magister militum cognomento Sanguinarius
noctu fugientem persequens vivum conprehendit Romamque
ad Belisarium adduxit. patrata Belisarius victoria Constantinopolim
rediit secum Witigis deferens. quo viso Iustinianus
valde laetatus est eumque non multum post patricium effectum
administrationem illi iuxta Persarum terminos tribuit ibique
Witigis degens vitam finiuit. Belisarius vero dignis evectus
honoribus iterato ad Africam adversus Guintarit mittitur, qui
Wandalos rursus sollicitans apud eos arriperat regnum. Belisarius
ut Africam attigit, Guintarit sub dolo pacis ilico peremit
residuosque Wandalorum rei publicae iugo substravit.
victor exinde Belisarius Romam venit, auream crucem centum
librarum praetiosissimis gemmis exornatam, in qua suas victorias
descripserat, beato Petro per manus papae Vigilii optulit.
His ipsis apud Casinum temporibus post solitariam vitam
sancto degens cenobio stupendis beatissimus pater Benedictus
nec minus futurorum praescius radiabat virtutibus.
Hac etiam aetate gens Langobardorum amica tunc populi
Romani apud Pannonias degebat, quibus in regni gubernaculo

Torna all'inizio