: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 498


CAP. IX. Indicationes variae - Art. 1. Repercussio - Grossities, frigus, congestio copia virus,
Mobile, plectoricum, crisis et causa forensis,
Omne retropellens, vitare jubemus in istis.
Art. 2 Evacuatio - Synoca cum colica, frenesis, squinantes et anthirax
Materias crudas evacuare jubent.
Art. 3. Intromissoria - Anum clystere purgat, pessaria vulvam;
Algalia virgam, ciringa convenit auri;
Naso nastale, sed potio convenit ori;
Visco collyrium pro certo dicitur esse.
Art. 4. Diuretica - Sunt diuretica: bruscus, sparagus, calamentum,
Spicaque, foeniculus, betonica, cassia, daucus,
Squinantum, carvi, saxifraga, silercosque,
Petroselinum, levisticus, hjpericonque.
Art. 5. Lithontritica - Sed frangunt lapidem: scolopendria, squilla, lupini,
Hircinus sanguis, sparagus, pulvisque cicadae,
Abrotanum, nitrum, saxifraga, granaque solis,
Ius cicerum, ciperus, et petrosillus uterque.
Art. 6. Incisiva - Utraque spica, thymus, poeonia, salvia, myrrha,
Acorus, agaricus, calamus quoque ruta, nigella,
Origanum, sic marrubium, centaurea, crocus,
Castoreum, daucus, squinantum, menstrua ducunt.
Art. 7. Restrinctiva - Iuniperus, cyperus, petrosellinus, uterque,
Thus, mastix, myrtus, athanasia, psidia, galla,
Sanguis draconis, hypocistidos, acacia, gummi,

1610




1615




1620




1625




1630


Torna all'inizio