| Ad secundum dicendum, quod sicut poena, quae est ignis inferni, inquantum
 agit ut instrumentum divinae iustitiae, non affligit nisi illos qui habent reatum
 poenae, etiam si aliquis alius ibi esset; ita lux illa ut instrumentum divinae
 misericordiae agens, illos tantum illuminabat exterius qui interius illuminati
 erant.
 Ad tertium dicendum, quod eduxit eos de tenebris dum eos illuminavit: et educens
 eos de loco illo dicitur de tenebris eduxisse, quas locus ille de sui natura
 prius habuerat.
 Solutio II
 Ad secundam quaestionem dicendum, quod poena non potest tolli manente
 culpa: illi autem qui sunt damnati in inferno, sunt obstinati in malitia, sicut
 daemones; et ideo de poena illi liberari non potuerunt: et hoc non fuit ex insufficientia
 liberantis, sed ex indispositione ipsorum.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod limbus patrum dicitur infernus inferior, non
 simpliciter, sed respectu huius habitationis, de quo anima David, vel etiam
 Christi educta fuit. Similiter etiam ille locus potest dici profundissimum inferni
 comparative, ut profundum sit respectu caeli aer caliginosus, in quo sunt daemones,
 profundius locus habitationis nostrae, profundissimum autem limbus
 patrum, de quo Iob liberatus fuit.
 Ad secundum dicendum, quod Glossa illa est impropria: loquitur enim de inferno
 communiter, secundum quod comprehendit omnes praedictas distinctiones
 inferni; unde inferno aliquid attribuit ratione unius partis, aliquid ratione alterius.
 Quod autem dicitur: «Nulla eos misericordia refrigerabat», intelligitur
 quantum ad eos qui erant in alia parte inferni: vel dicitur de misericordia omnino
 absolvente, quam etiam dives magis desiderabat, quamvis aliam peteret.
 Ad tertium dicendum, quod quantum in se est, sapientia omnem malitiam vincit;
 sed quod in aliquibus non vincitur, est ex eorum indispositione.
 Ad quartum dicendum, quod loquitur de visitatione quae erit in generali resurrectione,
 quando educentur de inferno, iterum in perpetuum includendi.
 Solutio III
 Ad tertiam quaestionem dicendum, quod redemptio Christi non habuit locum
 nisi in illis qui fuerunt membra Christi: unde cum pueri qui erant in limbo, nunquam
 fuerint membra Christi neque per propriam fidem, neque per fidei sacramentum
 (quod nunc est baptismus, tunc autem erat circumcisio, vel sacrificium),
 constat quod ipsi liberati non fuerunt.
 | 
 |