serie seculorum cum nix sit humida et liquida, cristalli uero
natura existat sicca et dura. Ac per hoc cum tam diuerse nature
sint in utrisque, non recte quis cristallum niuem uocauerit, nisi
eo locutionis modo quo res effecta materiali solet nomine appellari.
Et creator ex terra creato primo homini in genesi dicit: Terra
es et in terram ibis . Quasi diceret: quia factus es ex terra,
quandoque fies terra et reuerteris in terram.Verumtamen ut
dixi has sententias nemo catholicus recipit christiana eas religio
non admittit. Nam priorem tuam esse tantum tueque secte, nemo
qui ambigat. Posteriorem uero neque tu recipis, qui carnis
ac sanguinis negator existis, neque nos qui sic utrumque fatemur,
ut tamen multarum et excelsarum rerum figuram ac sacramentum
esse minime abnegemus. Porro similitudo quam de
domino Iesu Christo et lapide angulari posuisti te impedit nos
expedit. Sicut enim qui dicit: Christus est lapis angularis non
reuera Christum lapidem esse constituit, sed propter aliquam
similitudinem quam ad se inuicem gerunt tale ei nomen imponit,
eodem modo cum diuina pagina corpus domini panem uocat
sacrata ac mistica locutione id agit, seu quoniam ex pane conficitur
eiusque nonnullas retinet qualitates, seu quia animam incomprehensibiliter
pascendo satiat, eique eterne uite substantiam
subministrat, uel quod corpus est filii dei qui est panis angelorum
et in quem sicut ait princeps apostolorum desiderant
angeli prospicere , seu alio aliquo modo qui a doctoribus comprehendi
potest, a nobis non potest. Ber.: Non enim constare
poterit affirmatio omnis parte subruta, et hoc sicut dicit beatus
Augustinus in libro de doctrina christiana in ipsa eternitatis
ueritate que deus est indissolubiliter constat . Lanfr.: Relictis sacris
auctoritatibus ad dialecticam confugium facis. Et quidem de
|
|