Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 25


apud te variabilis fortuna protulerit velproducat, michi litteris manifeste notare non differas.
NARRATIO
8 Ego siquidem largiente Domino mercationes vestras, quas apud me dimisisti, ad communem nostri utilitatem satis convenienter distraxi.
VEL NARRATIO
9 Ego enim gratia Christi concedente mercationes omnes que michi te sciente remanserunt, communi nostri utilitate inspecta, congrue satis perficere laboravi.
NARRATIO
10 Nam pelles quas te michi assignante retinui, summi Creatoris gratia permittente, me nostro cum proficuo vendidisse cognoveris.
PETITIO
11 Tue igitur discretioni significando dirigo, quatinus si nummi tibi aliqui remanserint, in pellibus variis et griseis eos investias, quoniam earum in terra nostra satis bonum forum esse cognosco.
VEL PETITIO
12 Quoniam ergo caria quorum apud te copia esse constat Ravenne plurimum cara venduntur, tibi significo, quatinus si nummi supersunt,. C. emere nullatenus differas, quoniam quisque nobis nummus in solidum indubitanter excrescet.
12.
RESPONSIVA EIUSDEM
1 Gui(doni) dilectissimo socio P(etrus) omnium delectabilium copiam congruentem.

Torna all'inizio