Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 169


VII 42

Institissem forte plus precibus, quas vobis obtuli pro .., latore presentium, nisi probabiliter credidissem,
quod benigna liberalitate ac liberali benignitate rogati, si quid deesset, rogantis instantia suppleretur.
Sane fertur aliquando, quod etiam ipso silentio utrique sibi colloquuntur amici, mutuis
concurrentes affectibus in id ipsum. Verum, quia plus intercessionis habere consuevit adiectio, ecce,
iam preces alias precibus predictis adicio, ut, si quid de precedentibus videtur omissum, subsequentibus
suppleatur. Sed forte mirabitur aliquis, quod littere mee plus solito pulsant ad aures excellentie
vestre dexteramque scribentis aliquantulum importunam aut minus providam iudicabit. Certe, si
quis in talibus causam admirationis assumpserit, erigat ingenium altius et de divina miretur potentia,
que sic clementer et potenter dignata est vestris adesse negotiis, quod devoti vestri, qui habebantur
quandoque ridiculo, sic vobiscum, ut audacter loquar, concrevisse videntur, quod apud alios
eorum opinio maior et apud excellentiam vestram eorum intercessio et efficax creditur et salubris.
Hinc est, quod pro .., latore presentium, rogatus supplico, pro quo me ingererem etiam non rogatus,
quatenus consuete benignitatis affectus eidem vestra dignetur impertiri clementia, presertim,
cum sic et sua et generis sui devotio sufficere credatur ad gratiam, quod aliquid adiciendum presumitur
devoti intercessoris obtentu.

VII 43

Pro magistro .. scribit dominus papa .., episcopo Nivernensi, et executores adiecit, ac nos preces
porrigimus iuxta posse eisque prorsus incumbimus rogantes attente, ut geratis ipsum negotium
quasi nostrum, memores, quod in hoc suscipitis vices nostras sicque, si placet, insistite, quod non
omittatur in patruo, quod consueverunt obtinere nepotes.

VII 44

Pro dilecto filio R., viro quidem note probitatis et probate virtutis, domini pape subdiacono et capellano,
certum recipitis a domino papa mandatum. Licet autem ei sufficere valeat tanti mandatoris
auctoritas, nos tamen adicimus preces nostras, affectuose rogantes, quatenus id, quod pro eodem
capellano mandatur, sic prompto, si placet, dignemini prosequi executionis effectu, quod roganti
pariter et mandanti vestre sollicitudinis studio satisfiat, quoniam pro capellano predicto ratione
gentis et generis debitores suis benefactoribus promptius obligamur.

Torna all'inizio