Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 18


29. Urbs itaque Mediolanum cum iam esset secura de victis suis inimicis, placuit
Arderico de Carimate et vicedomino et quibusdam aliis ordinariis valde studiosis, revocare
Yordanum de Clivi a provincia que dicitur Sancti Egidii, in qua ipse Yordanus legebat
lectionem auctorum non divinorum sed paganorum. Et, ut verum de eo dicam, psalterio
et timpano et ceteris bene sonantibus in ecclesia instrumentis commune in choro Mediolani
ita perpersit, et neque psalmum neque canticum musice arti ydoneum nec singulariter sive
comuniter congrue sonuit. Verumtamen blanda facies ejus speciei adeo Grosulano placuit,
quod ordinavit eum subdiaconum, cum ipse Grosulanus videbatur pacifice tenere archiepiscopatum.
Demum Yordanus idem adeo studuit in libro epistolarum Pauli, quod paginus
lector fuit eiusdem libri. Hunc quoque Ardericus predictus de Carimate in mense septembri,
qui fuit quartus a junio, quo civitas Laude destructa fuit, iam dicto Yanuensi episcopo
representavit; et ipse episcopus ipsum Yordanum et plures allios de Mediolanensibus in
sacerdotes benedixit. Sciendum quoque est, quod hic rudis Yordanus sacerdos, reversus
Mediolani, a Gualdo, mira caliditatis presbitero, discere studuit, qualiter sacerdoti sit sacrificandum,
et eum iste ista et allia ad sacerdotis officium pertinentia disceret.
30. ? Octubri vero mense sequente flumina per continuam pluviam in tantum creverunt,
quod non solum villas sed ipsam civitatem in mirum modum perturbarent. Quidam
etiam sibi et mondo finem timuerunt, quia homo imperabat, qui patrem suum oppresserat.
Sed Guazo Cominus una cum Amizone de Sala, et aliis quam pluribus, tam clericis quamque
laycis, a Guazone et Amizone inductis, tendentes ad alia, ceperunt predicare et dicere,
discordiam de Grosulano esse malitiam, altero diluvio dignam. Ad quorum voces Johannes
Maneri et Petrus de Carate, qui erant primi et maximi in parte Grosulani pugnatores et
defensores, et conscii conscilii Guazonis atque Amizonis, coram populo responderunt et illis
dixerunt: "Dicite, quid vultis vobis fieri ex parte nostra?". Qui dixerunt: "Volumus, ut
Ardericus de Carimate, qui levita est ordinarius, presbiter Johannes ecclesie sancti Naboris
prepositus, presbiter Nazarius Muricula, presbiter Petrus de Sancto Carpophoro, presbiter
Lanterius de sancto Protasio in Campo, presbiter Albricus de sancto Dalmatio, presbiter
Anricus de sancto Victore ad Theatrum, presbiter Ambrosius de sancto Johanne ad Concham,
presbiter quoque Galdo de sancto Michaele, quos omnes scitis esse defensores Grossulani;
et ex allia parte volumus, quod vicedominus Anselmus de Pusterla, Anselmus de
Badaglo, presbiter Richelmus prepositus ecclesie sancti Nazarii, presbiter Girardus prepositus
canonice ecclesie sancti Ambrosii, Rulucus quoque prepositus ecclesie sancti Stefani,
presbiter Arialdus Amerii, presbiter Lanfranchus Propheta.. et nos duo, videlicet Guazo
et Amizo, cum illis iurabimus: quod usque ad istas kalendas proximi januarij, concorditer
dabimus justam et rectam sententiam secundum canones de discordia Grosulani, si
possit esse archiepiscopus Mediolani sive non. Et si non poterit esse, de allia persona
concorditer faciemus catholicam electionem in eadem die. Volumus etiam, ut Landulphus
Carogna, qui est presbiter ordinarius et Enricus de Birago, qui est levita ordinarius, presbiter
Johannes Actilens, presbiter Olricus de sancto Martino, Johannes etiam Manerius,

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio