vero nunc Deo non placet, tantum concisio est. 
6. LANFR.  Videte circumcisionem . Quidam enim  
cum non essent Judaei, circumcidebantur, et post  
jactabant se esse ex genere Abrahae. 
7.  Nos enim . Ratio cur illi sunt cavendi, et apostoli 
audiendi, quia videlicet illi carnalem, isti spiritualem 
circumcisionem praedicabant. 
8. AUGUST. (lib.  De ver. apost . serm. XV, c. 1,  
tom. X.)  Nos enim sumus . Sed nos sumus circumcisio: 
sic accipite hoc voluisse Apostolum dicere,  
sumus nos justitia. Circumcisio enim justitia est.  
Magis enim commendat quod dicit, dicendo nos esse  
justitiam, quam dicendo nos esse justos: sic tamen  
ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. 
9. ( Ibid ., c. 3)  Ex genere Israel , id est, non proselytus, 
non advena ad populum Dei, non major  
circumcisus, sed a parentibus natus Judaeus, habeo  
circumcisionem octavi diei. 
10. ( Ibid .)  Secundum legem Pharisaeorum . Primarii 
quidam erant, et quasi ad nobilitatem Judaicam 
segregati, non contemptibili plebi commisti, qui  
dicebantur Pharisaei. Nam dicitur hoc verbum quasi  
 segregationem  interpretari, quomodo in Latina  
lingua dicitur egregius quasi a grege separatus. 
11. LANFR.  Sed quae fuerunt . Carnales observationes, 
quae ante adventum Christi animarum fuerunt 
lucra, servatae post adventum ejus, fuerunt  
detrimenta; fides enim Christi observari eas non 
  |  
  |