: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 12


summa diligentia custodiri, in Alemaniam latenter confugit, peperitque ibi filium, quem Stephanum
appellavit; quo natu, ad paternam domum protinus est reversa cum dulcissima sua prole.
QUALITER PRODITORES TRADIDERUNT PADUAM ECELINO. - Anno Domini 1237, cum civitas
paduana pacifico statu gauderet et copia populi et militia strenui, divitiis etiam et glori
esset quam plurimum decorata, pater proditionum et scelerum, humani scilicet generis [ inimicus
misit
] in corda quorundam magnatorum, ut traderent eam Ecelino, nunciis imperatoris et
Ecelino de Romano, quem paduani solebant detestari et persequi veluti lupum. Malum ergo
quod corde conceperant, opere perpetrarunt, de lupo pastorem ovium subito facientes in suam
et patrie perniciem et gravamen. Nam Ecelinum Padue inimicum in mense februario eduxerunt
et civitatem et populum in eius manus crudelissime tradiderunt. Tervixini videntes
autem se quasi solos in Marchia remansisse, coacti se ac sua Ecelini dominio subdiderunt.
Marchio etiam estensis imperatoris nunciis vilissime se subiecit. Postquam Ecelinus sub occasione
imperii obtinuit Padue dominatum et statum, optimates civitatis cum filiis in exilium
destinavit. Quos omnes postea tradidit nequissimo principi Federico; qui mittens eos in
Apuliam fecit ipsos in duris caveis subterraneis custodiri, ubi ex magna parte miserabiliter perierunt.
Domnum etiam Iordanum que Paduani patrem Padue appellabant, propter honestatem
et morum probitatem atque scientiam, qui fundator monasteri Sancti Benedicti atque
tocius ordinis Alborum Paduane diocesis fuit et pater, perfidus Ecelinus et crudelissimus
tirannus in carcere alligavit et tradidit eum Saracenis ad custodiendum; sed postea Federicus
imperator victus peccunia et multorum religiosorum et bonorum hominum precibus, traens
illum de carceribus et de manibus Saracenorum dedit in custodiam domini patriarche Aquiliensis,
qui honorifice fecit eum in quodam monasterio cum monachis abitare. Sed postea
traens eum Dominus, inde venit Venetiis et ibi honeste et religiose vivens, quando Domino
placuit, ei redidit spiritum.
Sequenti vero tempore tirannus videns abbatem Sancte Iustine tam nobilitate originis
quam potentia dignitatis suffultum, scientia et moribus decoratum, Deo et hominibus gratiosum,
conatus est de ipsius captione tractare. Quod precognoscens abbas Ferrariam primo
fugit, postmodum in Monte Silice latuit usque ad adventum augusti.
In mense itaque septembris imperator cum exercitu de Alemania in Lombardiam descendit;
cui occurrit venerabilis abbas apud Veronam, et ab ipso est alacri vultu receptus et
duobus mensibus cum decenti societate castra Cesaris est sequtus.

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio