2. Praeterea, quae differunt in eo quod est maxime commune, non habent ulterius
in quo connectantur; sicut quae specie differunt, genere conveniunt; et
quae differunt generibus generalissimis, non univocantur in aliquo. Sed hierarchia
est quid communissimum comprehendens sub se ordines et personas. Ergo
diversae hierarchiae in nullo connectuntur.
3. Praeterea, in Angelis non est invenire nisi naturalia et gratuita. Sed in naturalibus
non connectuntur, cum sint diversarum specierum: nec iterum in gratuitis,
cum diversis muneribus gratiae diversi ordines perficiantur. Ergo videtur
quod in nullo connectuntur.
4. Praeterea, ea quae non coniunguntur in aliquo uno termino communi, non
videntur connexionem habere, sicut discreta. Sed hierarchiae et ordines non
uniuntur in aliquo uno termino communi, cum non sit unus ordo diversarum
hierarchiarum, nec unus Angelus diversorum ordinum. Ergo videtur quod non
sit aliqua eorum connexio.
SED CONTRA est quod Dionysius dicit assignans connexionem
ordinum et hierarchiarum.
Praeterea, dicit Commentator in 11 Metaph., quod ordo substantiarum separatarum
sub Deo et ad invicem, est sicut plurium artium sub una arte communi;
(unde scientiam Dei assimilat Metaphysicae, sub qua sunt omnes scientiae), et
sicut plura officia ordinantur sub principe civitatis. Sed in omnibus his est aliqua
connexio, secundum quod ad invicem dependent. Ergo videtur quod hierarchiarum
caelestium et ordinum sit connexio.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ordines angelicae hierarchiae omnes sunt connexi
ad invicem, et etiam ordinibus nostrae hierarchiae, ut Dionysius tradit ubi
supra. Haec autem connexio intelligenda est ad modum ordinis universi. Sicut
enim universi partes ad invicem ordinatae sunt, inquantum una alteram iuvat
ad consecutionem sui finis, et etiam ad ultimum bonum, quod est finis totius
universi, ita etiam connexio hierarchiarum est et secundum relationem in unum
finem ultimum, secundum quod omnis hierarchiae finis est unitas et similitudo
ad Deum: et secundum ea quae sunt de essentia ipsius hierarchiae, scilicet
|
|