Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 481


cavere studebit; et etiam propter metum ipsorum ne
vindicare se valeant, bona conservat ut non subeat paupertatem.
Et dixit: non te intromittas ad aliquid faciendum, donec sensus
providerit illud delectabiliter faciendum. Et dixit: malo te non
asocies, quia tua natura absque tui noticia aliquid subripiet de
natura ipsius. Et dixit: faveas semper bono consilio quia, licet
ut sperabas non accidit, confortaberis attamen eo quod per
te non remansit agere quod debebas. Et dixit: decet hominem
in speculo suam faciem intueri quia, si viderit eam decoram, pro
malo geret agere turpe opus; si vero turpem censuerit, nollet
duo turpia congregare. Et dixit: expedit sensato quod in potuum
dulcedine medicine amaritudinem memoretur. Et dixit: bonitatis
est finis quod habeat quis verecundiam de se ipso. Et
dixit: qui bene ad ea que proferuntur attendit, ipsemet cum
proferente exponit. Et dixit: nullus erubescit de sene ob sui
etatem vel albedinem capillorum, sed erubescit propter sui sensus
substanciam illustrantis eundem; oportet igitur ut, cum eadem
in nobis fuerit substancia, pudorem habentes ab ea, turpibus non
utamur. Et dixit: ratiocinando cum eo si nobilem viceris, te
gracius diliget et pocius honorabit; et si obtinueris contra vilem,
vilis te odiet. Et dixit: cum dominus non attendit ad sua negocia,
sperans se sibi sufficere, tunc, ea transiens, poterit pervenire
faciliter ad aliquid adversum. Et dixit: oportet iudicem
non rigidum esse sermone contra maleficii perpetratores quia,
si non se haberet hoc modo, abuteretur auctoritate censoris. Et
dixit: qui bona cibaria comedit nutritur ab eis, et etiam contrariis
sustentatur. Et dixit: si volueris ostendere cui servis quod
a serviendo sibi excusari valeas et ut tibi servias sis contentus,
quod eximi possis tuis multis diviciis a suis familiaribus
non hostendas, sed id procures efficere quod sicut sibi de plurimo,
sic tibi de tuo modico satisfiat. Et dixit: molestius est
inter omnia et laboriosius pauperem divitis, sapientis ignarum,

Torna all'inizio