Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 888


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis bonum et malum non sint differentiae
actionis inquantum est actio, sunt tamen differentiae eius secundum quod est
voluntaria: sicut etiam rationale et irrationale non sunt differentiae substantiae ut
substantia est, sed secundum quod consideratur ut animata; et ideo nihil prohibet
in aliquo genere actionum easdem actiones specie per bonum et malum differre.
Ad secundum dicendum, quod sicut supra dictum est, malum prout dicit privationem
tantum, non potest dici essentialis differentia; sed secundum quod fundatur
in aliquo fine indebito, qui tamen finis non omnino bonitate caret; unde
sic malum est contrarium bono, et non privatio.
Et per hoc patet responsio ad tertium: quia malum pertinet ad essentiam actionis
quantum ad hoc quod est ibi aliquid de entitate, et non ratione privationis
adiunctae: quia privatio non est de essentia alicuius entis in genere collocati,
cum nihil entis sit non ens.
Ad quartum dicendum, quod concubitus est quidam actus imperatus a voluntate,
mediante alia potentia; et ideo per accidens convenit sibi esse in genere
moris; unde potest dupliciter considerari: vel secundum genus naturae, et sic
concubitus matrimonialis et fornicarius specie non differunt; unde et effectum
naturalem eumdem specie habent: vel secundum quod pertinent ad genus
moris; et sic effectus specie differentes habent, ut mereri vel demereri vel aliquid
huiusmodi, et sic in specie differunt.
Ad quintum patet responsio per id quod dictum est, quod finis est forma voluntatis
secundum quam operatio humana dicitur; et ideo bonum et malum differentiae
essentiales et specificae in genere humanorum actuum sunt, sicut et
aliae actiones differunt secundum diversas formas agentium; et ideo non est
similis ratio de istis actionibus et de aliis: et propter hoc dicit Philosophus in
5 Metaphysic., quod finis in agentibus ex proposito, est bonum et
malum speciali modo.
ARTICULUS 2
Utrum actio sit simpliciter iudicanda bona vel mala ex voluntate
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod simpliciter ex voluntate actio iudicanda sit bona vel mala.
Matth. 7, 18 dicitur: «Non potest arbor mala fructus bonos facere, nec arbor bona
fructus malos facere». Sed voluntas bona bonae arbori comparatur, mala autem
malae. Cum igitur fructus voluntatis sint exteriores actus, videtur quod ex bonitate
et malitia voluntatis simpliciter exteriores actus dicendi sint boni vel mali.

Torna all'inizio