Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 213


de Mediolano, domino Alberto de Cazano maioris Laudensis
ecclesie tunc preposito ceterisque prepositis, abbatibus,
presbiteris et clericis atque etiam consulibus de Laude misit,
qui dicerent atque eos omnes monerent clericos, quod ipsi
partem pape Paschalis ac domini Frederici imperatoris omnimodo
derelinquerent et parti pape Alexandri faverent ac Deo
et ipsi pape de iniuria sibi illata satisfacerent atque episcopum
catholicum omnimodo eligerent; alioquin, nisi resipiscerent,
ab officio ac beneficio se abstinerent. Consulibus etiam
Laudensibus ex parte ipsius archiepiscopi ac Mediolanensium
consulum valde eos rogando retulerunt, quatenus Laudensibus
clericis omnibus suaderent, ut, secundum quod archiepiscopus
et idem Rome legatus eis mandaverat, remota omni
occasione facerent. Iam dictus itaque prepositus ceterique
etiam clerici hoc audientes valde mesti fuere, tum quia magna
pars eorum ob districtum imperatoris iuraverant se papam
Paschalem pro papa in perpetuum tenere, tum etiam quia
omnes fere iuraverant fidelitatem domino Alberico de Merlino,
tunc temporis, ut eis videbatur, adhuc catholico Laudensi
episcopo nec adhuc iure et canonice deposito; hoc facere

1



5




10




15




20
Torna all'inizio