Petrus Mallii: Descriptio basilicae Vaticanae

Pag 389


In quo etiam sepulchro desuper recondidimus venerabile corpus
domni Eugenii III papae, .VIII. idus iulii; et fecimus ei sepulchrum
ex diversis lapidibus. Requiescit etiam in eodem sepulchro, ut
audivimus, Petrus diaconus beati Gregorii I papae, ad quem fecit
librum Dialogorum .
DE ACTIBUS DOMNI EUGENII III PAPAE FELICIS MEMORIAE.
9. Hic sanctissimus praesul Eugenius III, quando celebravit primam
missam in ecclesia beati Petri, obtulit super venerabile altare
eius optimum saratasmum ad altaris ornatum, et pastorale ornamentum.
Et semper cum veniebat celebrare sollempnia missarum
in hanc sanctam Dei et beati Petri basilicam, non vacua manu
veniebat, sed satis devote offerebat vel vestem super altare, vel
optimam casulam, vel aliud papale donum. Condidit quoque
privilegium, in quo concessit canonicis huius venerabilis basilicae
quartam partem totius oblationis, quae venit in ecclesia beati Petri,
praeter oblationem sancti Leonis noni papae.
Iuxta sepulchrum domni Eugenii requiescit bonae recordationis
domnus [H]adrianus papa IIII in optima conc[h]a. Hic benignissimus
praesul donavit canonicis huius venerabilis basilicae castrum
Valeranum in perpetuum, in episcopatu Civitatis Castellanae positum.
Condidit etiam privilegium canonicis de confirmatione confessionis;
nec non et privilegium de libertate omnium nostrarum

Torna all'inizio