III 9 
  
Cum superioris iudicium non dependeat ab inferioris arbitrio, super hiis, que missa pagina continebat, 
consilium dare non audeo contrarium mandato maioris. Ad hec, ut pro equo equus habeatur 
affectus, si non est aliquis in curia curialis, queratur curie peregrinus, cui circa dilecti consilium via 
sit curialior eligenda. Verum, quod avara non dederit curia, forte liberalis Apulia non negabit. Ceterum 
de duplici cingulo non invidetur amico, quia nonnunquam insolescit in milite clericus, et miles 
in clerico delitescit. 
  
 III 10  
  
Spoleti otiosus est stilus notarii, vacat penna scriptoris, audientie non datur auditus, sententie suspenduntur. 
Talem procul dubio curiam Fuliginum feria sexta recipiet talemque Assisium secunda 
proxima futura committet. Interim autem, amice, sine dispendio domus vestre poterit mora vestra 
compendiosa esse magistro R., ut ei de medici continuata presentia fructum salutis optate spes non 
intercisa producat. Deinde sperat Perusium curie stationem. Sane consideratis, que taceo, credo, 
quod presentiam vestram ecclesie precipue hiis diebus forte periculose negatis. Inspiret autem vobis 
omnipotens, quod magis vestre viderit expedire saluti. 
  
 III 11  
  
De manu Domini nunc prospera, nunc adversa suscipimus, sed debemus in illis cautelam et in istis 
patientiam observare. Ergo, pater, de casu, qui contigit, mens vestra non excidat, quia eo fortius, ut 
speratur, suum Dominus resumet negotium et ministerium ecclesie et .. imperatoris semper augusti 
nec non et aliorum principum secularium prosequetur, quo magis credebatur ab aliquibus  
destitutum.
  |  
  |