corrigere cupiunt, et horum contumaciam videtur  
significasse. 
10.  Rogamus vos . Ad doctores vertit sermonem:  
necessarium enim erat et hos exhortari, ut non  
discederent ab opere propter quorumdam  
contumaciam 
11. AUGUST. ( lib. De corrept. et grat ., cap. 16, t. VII).  
 Corripite inquietos . Ubi intelligendum est tunc potius  
malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur,  
sed prava dissimulatione negligitur. 
12. LANFR.  Videte ne quis malum . Malum pro  
malo reddit qui quem corrigere potest impunitum  
dimittit. 
13. AMBROS.  Semper gaudete , id est, pro omnibus  
tristitiis quae vobis accidunt. 
14. AUGUST. ( lib. De haeresib. ad Quodvultdeus ,  
haeres 57, tom. VI.)  Sine intermissione . Dominus  
ait:  Oportet semper orare, et non deficere . Et Apostolus: 
 Sine intermissione orate . Quod sanissime  
accipitur sic ut nullo die intermittantur certa tempora  
orandi. 
15. AUGUST. ( lib. Sent. Prosp ., sent. 3, tom. III).  
 Gratias agite . Vera fidelium humilitas est in nullo superbire,  
in nullo murmurare, nec ingratum esse, ne  
querulum, sed in omnibus judiciis gratias Deo agere,  
Dominumque laudare, cujus omnia opera aut justa  
sunt, aut benigna. 
16. AMBROS.  Spiritum nolite . Apud Thessalonicenses 
quidam erant qui non suscipiebant ea quae 
  |  
  |