Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

3,2

vv. 4789-5040


Henricus Luca sine vi, sine Marte subacta
Gaudet, at in Petri duplicitate placet.
Petrum miratur, in Petri laude moratur,
Et Petro Lucam mandat habere suam.
Et quae sunt Lucae regalia mandat habere,
Mandat militiam ducere per patriam.
Interea comites Thuscis ex finibus omnes
Et sub eis validae copia militiae
Conveniunt, regi funesta in praelia vires
Promittunt, regi cuncta subesse volunt.
Hugicio, vir magnanimus, se spondet in arma,
Sed Petri fraudem non amat; ast alii
Perfidiam non discuciunt hominemque Deumque
Decepti pensant condicione pari.
Ymmo quod est satius Christumque fidemque perosi
In regem caeca debilitate ruunt.
Ille tribunali posito, mediante corona
Nobilium, vulgo circumeunte foris
Alloquitur, primo grates satis officiose
Reddit et inde suo provocat auxilio.
Praemia promittit, aliis largitur honores,
Matildam veteri privat ab officio.
At Lucam summis commendat laudibus atque
Iungit eam Petro per sacra feda suo.
Postremo Romam disperdere velle profatur,
At Lucam superis spondet habere parem.
Ut fecit finem racionibus atque quaerelis,
Omnibus in regem vox fuit una viris:
Non modo Romanis insurgere, si iubeantur,
Sed, quam Gregorius dampnat, habere fidem.
Hoc Petrus, hoc similes, hoc magnis vocibus omne
Cum sibi subiectis militibus comites
Conveniunt et opes in Christy vulnera iungunt,
Gregorioque necem cunctaque saeva parant.
At Petrus accepta contra ius fasque catedra
Qualem se exibuit, littera nulla capit.
Primo illum quasi pontificem pro munere ponit
Et sacrat, immo magis exsecrat ille miser,
Ipse sacri nichil intus habens atque hordinis huius.
Utpote dampnatus iudice Gregorio;
Atque per hoc nichil attribuens intrinsecus illi.
Unde gregis curam possit habere sacri.
At quoniam fuerat fumum flammasque daturus,
Non erat hircinis aptior his gregibus.
Attendit Sathanas et longa per avia duxit
Et quasi Tartareo fulgur ab ygne tulit.
Nunc quia non prodest haec rerum gesta silere,
Audiat et lapsum corrigat ipse suum.
Et faciat, dum tempus habet, contraria gestis,
Quantacumque potest cum gravitate, suis.
Ut, dum forte licet, summum mereatur honorem
Ante Deum tanti criminis immemorem.
Legerat ante viros saevis racionibus aptos,
Versutos animis, impietate truces,
Cum quibus infelix et participaret honorem,
Et fructum caperet tocius officii.
His iuramento per sacra nefanda ligatur,
Cunctis parta modis omnia dividere.
Inde satellicio comitatu septus in omnes
Saevit et insurgit iusticiae comites.
Nullus in urbe locus, quem non perterreat armis,
Ferro succinctus et capud ere gravis.
Sic pascit, sic curat oves; ut vero per urbem
Omnia pro voto conticuere suo,
Persequitur fratres dominum patremque sequentes,
Quique sub Anselmi delituere sinu.
Hos fugat, hos quaerit, hos ferro vexat et ygni,
Expugnat vicos magnificasque domos.
Una domus restat, quam dum pervadere temptat,
Sepius oppositum comperit esse Deum.
Illuc conveniunt ex omni parte fideles,
Et pugnant telis comminus et gladiis.
Obcingunt urbem velut obsidione perhenni
Et servant Domino cum pietate fidem.
Ymmo fides illos tanto munimine firmat,
Ut metuat muros perdere Luca suos.
Mons est preruptis circumsitus undique saxis,
Vitibus atque oleis arboribusque frequens.
Angustus limes vix suscipit advenientes,
Et labor est homini ferre per culta gradum.
Aspicitur geminus in montis vertice murus.
Et gemine turres ediciora tenent.
Regia sublimis late spectacula prebet,
Atque loco robur conficit et speciem.
Ad latus incerta prelabitur Auseris unda,
Cum Frigianus aquae nomen iterque tulit.
Et quia cum rastro fluvium detorsit, ab illo
Tempore nomen ei Sarculus est et erit.
Hoc igitur castrum iam nominat ultimus orbis,
Et Moriana stupet bella remotus homo.
Hic pater Anselmus cum sacram conderet aedem,
Corpora sanctorum plurima composuit,
Quorum presidio, virtutibus et pietate
Et locus et rerum copia tuta foret.
Certus eos plus posse suis et pactus adesse,
Quam si belligeros ferret in arma viros.
Hanc arcem Petrus crebris assultibus atque
Iugibus insidiis temptat et aggreditur.
Quo duce Luca furit, Lucam sine luce sequuntur
Ingenio faciles precipitesque manu.
De quorum studio satis est hoc nomine dici,
Quod potuere Petrum ducere sive sequi.
Qui tamen hoc ipso magis et crudelius instant,
Quod temerando fidem deseruere Deum,
Inde timor nullus et commiseracio nulla
Vel modus ipse etiam, qui solet esse malis,
Ipsam, quam dicunt urbem deffendere, vastant,
Praedam ex sociis inreverenter agunt.
Et quasi devicta ferro baccantur in urbe,
Nec metuunt sacras dispoliare domos.
Martinum violant, gemmis altaria nudant
Et Christum rursus vendere non trepidant.
Hos inter motus fraus et periuria ius est,
Inque pudiciciis omnia polluere.
Hi tamen audenter tanquam signa sacra secuti
Impugnant socios, qua latuere foris.
Collectaque manu valida Nordmannigenarum,
Quos Henricus eis miserat auxilio,
Et comitum cuneis Morianum cingere fossa
Temptant atque novis turribus opprimere.
Collis erat sub rupe iacens vicinior amni,
Commodus invicto castra fovere sinu.
Hunc munire parant et forti cingere vallo,
Cum Petro totum vulgus ab urbe fluens.
Hoc ubi compertum Morianis, itur in omnem,
Qua spes est illis certa fidesque, locum.
Invitant socios, cunctosque hinc inde faventes,
Seque velut clausos obsidione gemunt.
Itur ad Anselmum, decurritur ad comitissam
Cum lacrimis, ut mox subveniatur eis.
«En», aiunt, «princeps et signifer impietatis
Et tenebrosa manus nulla quieta sinit.
Occidit, vastat, at nunc extrema minatur,
Et parat in medio ponere castra sinu.
Nunc igitur totis occurrite viribus atque
Nobis festinum mittite presidium».
Matilda quasi de propria curante salute,
Et quasi natorum funere sollicita
Anselmus scribit: «Confidite, quid trepidatis?
Nescitis claros belligerosque duces
Quos vobis tribui, cum moenia vestra sacravi?
O nimium fragiles! Oh modicae fidei!
Ad me respicitis et formidatis abesse
Robur et auxilium desuper his ducibus?»
Sic ait, et laetos facit hoc sermone fideles
Et spe divini roborat auxilii.
Petrus adest post terga trahens in bella phalanges
Armatas fundis, glandibus et iaculis.
Occupat et collem mox et tentoria figit,
Et populus simili se stacione locat.
Fit clamor cum laetitia quasi iam superatis
Hostibus aut igni depopulante locum.
At Morianenses campos fervere tumultu
Mirati subita de novitate pavent.
Arma tamen rapiunt et fossas agmine vallant,
Atque fidem clypeis iustitiamque tegunt.
Anselmi memores ab eis suffragia poscunt,
Quorum presidio se regit ille locus.
Estus erat, sol in medio libramine coeli
Fundebat radios undique perspicuos.
Spes pluviae nusquam, nubis vestigia nulla,
Tristitiam coeli cuncta serena negant.
Cum subito voces primo per nubila raucae,
Quas sequitur fulgor et tremor et strepitus.
Mira fides, montem totum lux clara tenebat,
In castris mixtae grandinibus tenebrae,
Et cum fulminibus pluviarum tanta ruina,
Ut vix ulla fugae spes superesset eis.
Sed fugiunt coctasque dapes et cetera linquunt,
Ipse Petrus metuens ygnea tela fugit.
Sarculus iratis fugientes territat undis,
Et praedabundo gurgite claudit iter.
Castrenses vero divinitus exilarati
Instant et fluvio credere praecipiunt.
Nec vada quaeruntur, nec expectatur, ut amnis
Deffluat: hostis agens omnia sicca facit.
Iam saltem, qui prisca petunt, miracula cernant
Anselmumque Deum posse movere sciant.
Obtinuit pluviam, pluviae cum tempus abesset,
Virgo de fratris asperitate dolens
Et clausit reditum, cum verbo posset et ille
Mortibus et morbis imperium facere.
Anselmus plorat et pro pietate laborat,
Et secum celi fulgura flere facit.
Helias celum conclusit, tresque per annos
Terque duos menses sol sine rore fuit.
Ast, ubi praecepit summus in montibus orans,
Celum non potuit non dare, quod voluit.
Motus item subitos ignes ubi iussit adesse,
Bis quinquagenos cum duce flamma tulit.
Qui negat Anselmum, Tesbitem non fateatur,
Hic quoque, si iubeat, non tonet atque pluat.
Sicut, cum voluit, semel est operatus utrumque,
Miscens horrendis fulmina cum pluviis;
Qui si iussisset, et vivos terra voraret,
Aut aqua submersos in mare ferret eos
Non erat hoc Domino durum concedere servo,
Ut facto Moysi par in utroque foret,
Per quem facta fuit et aquarum copia tanta
Et tenebrae reprobis, sole manente bonis.
Sed sapiens et mitis homo sic optat amico,
Ut non intendat vota sinistra malo.
Scit quid amicorum merito, quid debeat hosti,
Et sicut novit, vota precesque facit.
Novit eos meruisse mori, sed debet honorem
Christo, vindictam qui iubet esse suam.
Si Moyses in scismaticos hostiliter egit
Et viros Stygii misit ad ima lacus,
Iudicium celeste fuit, licuisse fatendum est,
Sed non est huius temporis id facere.
Denique et ipse Petrus non ira sive furore
Motus Ananiam perdidit et Saphiram.
Attamen, ut semel est ferro constanter abusus,
Malcum pontificis vulnere debilitans,
Sic verbi gladium semel exeruisse videmus,
Ut notum faceret, quid mereatur homo,
Qui sic Spiritui mentitur, qui sua vota
Fraudat, qui fratrum publica priva facit,
Et vitii semel orta seges non progrederetur,
Cum foret exemplum tam grave suplicium,
Quod pateat non ex hominis venisse furore,
Sed de sydereo prorsus et angelico.
Sicut et anticum fuit illud per Danihelem
In falsos testes presbiterosque leves.
Praesertim cum lux fidei tam nuper oborta
Non esset tenebris purificata satis,
Et de lege gravi procedens gratia necdum
Prorsus gratuitos exhibuisset eos.
Unde Petrum Paulus notat in faciemque resistit,
Cum se subtraheret et Iacobum metuens
Et fratres a Hierusalem, quos miserat ille,
Gentiles potus atque cibos fugeret.
Qui Moysem putat ex odio fudisse cruorem
Aut quemquam veterum sic caruisse patrum,
Nescit iudicium, nescit pietatis amorem,
Quo scimus veteres non caruisse patres.
Iustus amat sed iudicium plus debet amare,
Et plus iustitiae quam sibi ferre manum.
In propriis rebus sit mitis et officiosus,
In rebus Domini non piger aut facilis.
Parcat non septem vicibus tantummodo, verum
Et septem decies terque quaterque super.
Haec est divini quondam sententia verbi,
Et Christus proprio sic iubet ore suo.
Hinc pater Anselmus Petrum se percutientem
Horret, et ex odio non tamen insequitur.
Hinc et Lucenses post Petrum desipientes
Pastor et eiectus odit amatque simul.
Odit ob horrorem, sed amat propter pietatem,
Errorem damnat, arguit atque fugat.
At vero vitam cum Christo perpetualem
Exoptat miseris atque carere malis.


4990




4995




5000




5005




5010




5015




5020




5025




5030




5035




5040




5045




5050




5055




5060




5065




5070




5075




5080




5085




5090




5095




5100




5105




5110




5115




5120




5125




5130




5135




5140




5145




5150




5155




5160




5165




5170




5175




5180




5185




5190




5195




5200




5205




5210




5215




5220




5225




5230




5235




5240
Torna all'inizio