prefatus doctor satageret approbare non esse mirandum si ea
que sunt diuina potentia in aliud transeant, propterea quod
ipsa quoque iubente omnia ex nichilo facta subsistant, subiunxit:
Si igitur tanta uis est in sermone domini Iesu ut inciperent
esse que non erant, quanto magis operatorius est ut sint que
erant et in aliud commutentur? Esse quidem secundum uisibilem
speciem testatur que erant, commutari uero secundum interiorem
essentiam in naturam illarum rerum que antea non
erant. Hoc modo ante et post ipsemet exponit, diuersis quidem
uerbis sed non diuersis sententiis. Atque hinc arbitror te assumpsisse
quod superius intulisti, quodque tolerabiliter dictum
intolerabiliter exposuisti. In quibusdam tamen codicibus prefata
sententia uerbis aliis inuenitur hoc modo: Si igitur tanta uis
est in sermone do [421] mini Iesu ut inciperent esse que non
erant, quanto magis operatorius est ut que erant in aliud commutentur?
Que litteratura plurimum in sententia concordat
cum ea que in libro ab eodem de mysteriis siue iniciandis edito,
in hec uerba reperitur: Sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo
facere quod non erat, non potest ea que sunt in id mutare quod
non erant? Ber.: Sacrificiumque ecclesie duobus constat, duobus
confit, uisibili et inuisibili, sacramento et re sacramenti, que
tamen res id est corpus Christi si esset pre oculis, uisibilis esset
sed eleuata in celum, sedensque ad dexteram patris usque in
tempora restitutionis omnium quod scribit apostolus Petrus, celo
deuocari non poterit, sicut Christi persona deo constat et homine .
Lanfr.: Caiphas cum esset pontifex anni illius, uerum de
saluatore nesciens prophetauit, dicens expedire magis pro mundo
mori unum hominem, quam totius mundi perire omnem hominem.
Verum quidem dixit, uerumtamen quo eius uerbum
uergeret ignorauit. Sic et tu uolens loqui contra causam nostram
manifeste quam defendendam suscepimus asseris partem
|
|