sed etiam omnis mundus apostolici pręsulis magisterium observat 
et impositum modum. nec enim congruit totius orbis speculum, 
quod est pręsul apostolicus, humano pulvere sordescere, 
et curis mundo militantium avidius incumbere, quia scriptum 
est: « Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus 
constituitur in his quę sunt ad Deum ». ergo  ipse pastor 
est animarum, ipse doctor fidei electorum, ipse caput omnium 
ecclesiarum, in his tamen rebus et causis, non quę sunt ad seculum 
sed quę ad Deum. non enim claves terrę seu regni 
terrestris sed claves regni cęlorum concessit illi omnium Pastor 
pastorum, ut quę solvenda sunt in cęlo solvantur et in terra ab 
eo, et quę sunt in celo liganda ligentur et ab ipso in terra 
Sed iam redeamus ad nostri libertatem monasterii perfectam, 
et a plurimis orthodoxis summisque pontificibus et imperatoribus 
ac regibus catholicis ostendamus illam nobis nostrisque antecessoribus 
incunctanter fuisse concessam, et in perpetuum fore permanendam. 
itaque Karolus imperator monasterium hoc Sancte 
Dei genitricis et semper virginis Marię sub imperiali tuitione 
sive defensione sicut antea reges egerant Longobardorum recepit, 
eumque quietum et liberrimum ab omnis occasionis condicione 
per suorum paginas pręceptorum in omnibus acquisitis rebus et 
acquirendis perenniter fore sancivit. pontifices etiam apostolicę 
Sedis vere catholici et pastores totiusque orbis ecclesiarum patres, 
idest Iohannes sextus, Paulus, Adrianus, Stephanus quartus, 
Paschalis primus, Benedictus octavus, Lco Magnus Teutonicus, 
et Nicolaus secundus, providentiam habentes pastoralem et sicut 
misericordes patres verique doctores curam  spiritualiter habentes 
suorum filiorum et maxime domesticorum, huius sancti monasterii
  |  
  |