VII 77
Specialem manum auxilii debet excellentia regia viduis et pupillis. Unde pro talibus fiducialius
supplico, sperans efficacius exaudiri. Hinc est, quod pro devotis et fidelibus vestris B. relicta et filiis
eius pulso ad vestre ianuam pietatis, quatenus castrum de .., quo fuerunt contra iustitiam destituti
ab O., ipsius nepote, qui non minus ei in iniuriam quam in ius successisse videtur, restitui iubeatis,
sic super hoc scribendo, si placuerit, contra huiusmodi detentorem, quod spoliati per beneficium
restitutionis agnoscant preces devotionis mee apud excellentiam regiam non inanes.
VII 78
Nonnulli ob specialem devotionis affectum, quem ad excellentiam regiam me gerere ac gessisse
considerant, quadam coniectura presumunt petitiones suas mee interventionis suffragio ad exauditionis
vestre gratiam facilius introire. Porro gaudeo, quod sic credunt, cum ex hoc etiam presumptionis
non modice teneam argumentum me non esse vobis incognitum, quem devotio publicata per
opera potuit reddere satis notum. Hinc est, quod pro .. serenitati vestre preces porrigo, quatenus
iustis petitionibus eius benignum, si placuerit, dignemini prestare favorem, pro quo, sicut intelligo,
patrocinatur fidelis sinceritas et sincera fidelitas interpellat.
VII 79
Nobilis civis Romanus P. Sarracenus fidem, quam ad .., regem Anglorum illustrem, et devotionem,
quam ad personam vestram habet, non presumptionibus et dubiis coniecturis, sed certis probationibus
et evidentia facti probat. Quapropter fiducialiter ipsum vobis et per vos excellentie regie duximus
commendandum, sperantes et expectantes sic eum recommendatum haberi, ut preter id, quod
meritis debetur eiusdem, aliquid recommendantis intuitu sibi sentiat accrevisse.
VII 80
De distemperantia vestra turbati petimus, ut nos certos de convalescentia recepta reddatis. Ad hec,
cum .., lator presentium, sub spe divine clementie et innate misericordie cesaris dubio se committat
|
|