Quod papa Alexander IIII destruxit litteras illas quas fecerat Innocentius
IIII contra fratres Minores et Predicatores, et quod vicecancellarius
Innocentii a Deo fuit inde punitus.
Post paucos vero dies factus fuit papa Alexander quartus,
qui fuerat fratrum Minorum cardinalis protector, gubernator et
corrector; et statim destruxit litteras illas. Verumtamen magister
Guilielminus de Gatadhego, quidam Parmensis qui sub Innocentio
papa quarto vicecancellarius fuit, nec ipse transivit impunis,
sed percussit et ipsum similiter Deus, quia instigator et sollicitator
istorum malorum fuerat et religiosos non diligebat et apud papam
Innocentium magnum locum habebat. Cumque infirmum faceret
se portari, sperans quod nativus aer corpori suo sanitatem conferret,
obiit in civitate Assisii et fuit sepultus in loco Beati Francisci,
ut impleretur verbum quod scriptum est, Ys. LX: Venient ad te
qui detrahebant tibi et adorabunt vestigia pedum tuorum.
Cum igitur hec omnia perorassem coram archipresbiteris amicis
meis, admirati sunt et dixerunt: «Nunquam audivimus talia.
Beati sunt qui te audierunt et in amicitia tua decorati sunt,
Eccli. XLVIII. Amici eramus et adhuc erimus magis amici».
Comedi igitur et predicavi pluries in plebe istorum cuiuslibet, et
habui eos magnos amicos, iuxta verbum quod scriptum est,
Prover. XXIIII: Qui arguunt laudabuntur, et super eos veniet
benedictio. Et iterun Prover. XXVIII: Qui corripit hominem,
gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per lingue
blandimenta decipit.
Quod episcopus Mutinensis dominus Matheus de Pio, occasione partis imperii,
de Mutina fuit expulsus, et archipresbiter de Campo Gajano similiter.
Factum est autem post multos annos, cum habitarem in conventu Faventie,
<quod> dominus Matheus de Pio episcopus Mutine,
amicus meus, expulsus de Mutina venit Faventiam et habitabat
in loco fratrum Minorum, modo Faventie, modo Furlivii,
modo Ravenne, transeundo hospes de domo in domum, et archipresbiter
|
|