Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 546


Unus est de Porcarana, alter de Ructeria,
Facie exterminati nudant monasteria;
Hii Prandello tradunt opes, se velant miseria.

Horum monachi vicissim contra regem musitant
Et per omnes regiones nocituri cursitant,
Etiam adversus eum feminellas suscitant.

O quam multis temptamentis rex noster concutitur,
Circumquaque propulsatur et pene obruitur,
Pacientię sed scuto sapienter utitur.

Sunt occulta valde tua, rex regum, iudicia,
Quia punis, quos defendit humana iustitia
Nec condempnas, quos accusant manifesta vicia.

Ioseph autem tamquam mechum placet claudi carcere,
Danihelem permisisti leonibus tradere,
Cum deberes, ut putamus, iustis viris parcere.

Quam beatus homo ille, qui sub virgua tacuit,
Et qui dicit factum esse, sicut deo placuit.
Ille ferrum ferientis nequaquam exacuit.

Torna all'inizio