Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 50


Meminisse debet humiliter excellens excellenterque humilis
beatitudo uestra quia quo tempore apud uos fuimus Eboracensis
aecclesiae antistes aduersum me palam murmurauit, clam detraxit,
in praesentia celsitudinis uestrae calumniam suscitauit,
dicens me iniuste uelle agere eo quod super se suamque aecclesiam
iure nostrae aecclesiae primatum niterer obtinere. De quorundam
quoque subiectione episcoporum quos aecclesiae suae conatus est
aggregare, antiquam sua querela non est ueritus consuetudinem
temerare. Quibus de rebus uos sicut sanctum prudentemque
pastorem decuit et oportuit per scriptum sententiam promulgastis
quatinus conuentus Anglicae terrae episcoporum abbatum ceterarumque
religiosi ordinis personarum utriusque partis rationes
audiret, discuteret, definiret. Factumque est ita; conuenerunt
enim ad regalem curiam apud Uuentanam ciuitatem in Paschali
solennitate episcopi abbates ceterique ex sacro ac laicali ordine
quos fide et actione morumque probitate par fuerat conuenisse.
In primis adiurati sunt a nobis ex uestra auctoritate per sanctam
oboedientiam, deinde regia potestas per semetipsam contestata
est eos per fidem et sacramentum quibus sibi colligati erant,
quatinus hanc causam intentissime audirent, auditam ad certum
rectumque finem sine partium fauore perducerent. Vtrumque
omnes concorditer susceperunt, seseque ita facturos sub prefata
obligatione spoponderunt. Allata est igitur Aecclesiastica gentis
Anglorum ystoria
quam Eboracensis aecclesiae praesbiter et
Anglorum doctor Beda composuit; lectae sententiae quibus pace
omnium demonstratum est a tempore beati Augustini primi
Dorobernensis archiepiscopi usque ad ipsius Bedae ultimam
senectutem, quod fere centum et quadraginta annorum spatio
terminatur, antecessores meos super Eboracensem aecclesiam
totamque insulam quam Britanniam uocant necnon et Hiberniam
primatum gessisse, curam pastoralem omnibus impendisse, in ipsa
Eboracensi urbe persepe locisque finitimis ubi eis uisum fuit
episcopales ordinationes atque concilia celebrasse, Eboracenses
antistites ad ipsa concilia uocasse et cum res poposcisset de suis
eos actibus rationem reddere compulisse. Episcopos quoque
quorum subiectionem in questionem adduxerat infra illud centum
et .xl. annorum spacium per Dorobernenses archiepiscopos fuisse
sacratos, ad concilia uocatos, quosdam quoque exigentibus culpis

Torna all'inizio