Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 208


omnem utititatem suam iuxta racionem, que eorum ibidem necessum
fuerit facere et habere, usque in iam dictum constitutum. eciam si illi
voluerint, licenciam habeant ibidem homines mittere ad abitandum,
et residendum, et laborandum. et in eadem ecclesia fieri facere
debeant officium sacerdotalem amodo, et usque in iam dicti anni
completi, in ea racione et ordine, sicut alii presbiteri faciunt in ecclesiis,
que constructe sunt in ipsa civitate Teanense vetere; et
cuncta offerta, et votora, que cotidie Deus annualiter dederit in
iam dicta ecclesia, omnia eorum sit potestatis, unde nullum datum
vel censum dare debeant ad partem isti nostri monasterii, preter
per singulos annos dare inde debeant ad partem isti nostri monasterii
duodecim ciria cubitali duplici, et quando pinces, vel imbrices
se ruperit de eadem ecclesia, cum omni suo expendio illud
racionabiliter reconciare debeant, seniper usque in eodem constituto.
eciam et si ruina celeste venerit, et maxima pars de eadem
ecclesia ceciderit, medietatem illi debeant conciare cum omni suo
expendio, et medietatem partem nostri monasterii. et licenciam
et potestatem habeant partem prefati nostri monasterii in ipsa predicta
curte ante ipsam ecclesiam facere, et abere casam pro ibidem
adlibergandum nos, et successoribus nostris, vel parte isti nostri
monasterii, et causam suam ibidem reponendum, et manendum
ibidem nos, vel missi nostri, usque dum nobis necesse fuerit; et
illi salvam facere debeat ipsam, nam alteri homines in ipsa casa
nullatenus eam licenciam dare debeamus. et ipse vinee et terra
vacua de iam dicta prima pecia, excepto ambo ipse superius dicte
pecie, quod vobis ad frugiandum inde de<di>mus, debeant illis hominibus,
cui per vos datus ipse paruerit, et illorum eredes laborare,
et cultare, conciare iusta racione, iusto et bono ordine, tempore
suo. si ausi fuerint pro gente publica, quomodo vinea et terra
vacua se meruerit laborare, et cultare, eciam ipsi arbores vitati,
qui iam ibidem plantati sunt, quomodo arbores vitati se meruerint
cultare, et conciare; et vinum, quod de ipse vinee, et de ipsis

Torna all'inizio