IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 15
DIVISIO TEXTUS
Postquam Magister determinavit de his quae Christus cum natura humana
assumpsit ad dignitatem pertinentia, hic determinat de his assumptis quae pertinent
ad defectum; et dividitur in duas partes: primo determinat de defectibus
quos Christus cum humana natura assumpsit; secundo determinat modum quo
huiusmodi defectus in Christo fuerunt, dist. 16, ibi: «Hic oritur quaestio ex praedictis
ducens originem». Prima in duas: primo determinat veritatem, secundo
excludit errorem, ibi: «Sed quia nonnulli de sensu in passione humanitatis
Christi male sensisse inveniuntur... indubitabile faciamus quod supra diximus».
Prima in duas: primo ostendit quos defectus cum humana natura assumpsit
Christus; secundo ostendit quae fuit causa assumptionis, ibi: «Hos autem
defectus non conditionis suae necessitate, sed miserationis voluntate suscepit».
Prima iterum in duas partes: primo ostendit quod Christus in natura nostra
accepit defectus poenales, et non culpae; secundo ostendit quos de poenalibus
defectibus non assumpsit, ibi: «Tradit auctoritas quod Dominus noster in se
suscepit omnia infirmitatis nostrae praeter peccatum». Circa quod duo facit:
primo ostendit quos defectus poenales non suscepit ex parte animae; secundo
quos defectus corporales non suscepit, ibi: «Sunt enim plura aegritudinum
genera, et corporis vitia, a quibus omnino immunis extitit».
Circa primum duo facit: primo ostendit quod Christus non suscepit ignorantiam,
aut difficultatem ad bonum faciendum; secundo ostendit quod haec non
sunt culpa, sed poena, ibi: «Sed forte dicet aliquis illa esse peccatum».
«Sed quia nonnulli de sensu in passione humanitatis Christi male sensisse inveniuntur...
indubitabile faciamus quod supra diximus». Hic excludit errorem, et
duo facit: primo obiicit contra errantes; secundo solvit illa quae pro se illi
inducebant, ibi: «Quaedam tamen reperiuntur in sanctorum tractatibus quae
praemissis adversari videntur». Et haec dividitur in duas: primo solvit obiectiones
de passionibus, quas dixerant esse animae tantum, sicut tristitia, et huiusmodi;
secundo solvit de illis quae sunt animae per corpus, sicut est dolor sensibilis,
ibi: «Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem
verba Hilarii». Circa primum tria facit: primo ponit obiectionem; secundo solvit,
ibi: «Ne autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas esse putetur,
harum auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus»; tertio solutionem
confirmat, ibi: «Unde Augustinus ex his causis volens assumi dictorum
intelligentiam, dicit».
«Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem verba
Hilarii». Haec pars etiam dividitur in duas: primo ponit obiectionem; secundo
solvit, ibi: «Sed si excussa sensus et impietatis hebetudine, praemissis diligenter
intendas... dictorum rationem, atque virtutem percipere utcumque poteris».
|
|