Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 472


virtutes. Tertio ad consequendum finem qui intenditur
in vita politica, organice deserviunt res exteriores. Decet
ergo reges et principes sic regere civitates et regna, ut
sibi subiecti abundent rebus exterioribus prout deserviunt
ad bene vivere, et ad consequendum finem intentum in
vita politica. Hoc autem quomodo fieri possit, et quomodo
ordinanda sit civitas ut in ea reperiri valeant quae
deserviunt ad sufficientiam vitae: licet per praecedentia
sit aliqualiter manifestum, clarius tamen infra dicetur.
Viso quod spectat ad regis officium solicitari circa ea
per quae possit populus consequi finem intentum: restat
ostendere, quomodo spectat ad reges et principes huiusmodi
prohibentia removere. Quae etiam tria sunt,
quorum unum quasi sumit originem ex natura, aliud vero
ex perversitate civium, tertium quidem ex malevolentia
hostium. Primum sic patet, nam homines in seipsis
sunt naturaliter corruptibiles: inde est ergo quod quia
in seipsis durare non possunt, naturaliter appetunt
in suis filiis sine sint naturales sine adoptivi. Videtur
enim homini quasi post mortem vivere, si eo decedente
secundum suam institutionem alius in haereditatem
succedat. Valde ergo turbari potest tranquillus status et
pax civitatis et finis intentus in politica, si reges et principes
non solicitentur qualiter posteriores succedant in
haereditatem priorum: removere igitur unum maxime
prohibentium bonam vitam politicam, est bene ordinare
quomodo haereditates decedentium perveniant ad posteros.
Secundo, status tranquilius civitatis et regni aliquando
impeditur ex perversitate civium: sunt enim aliqui
adeo perversi ut semper velint alios molestare. solicitari
ergo debent reges et princeps ne impediatur pax
regni ut exterminentur malefici, et corrigantur delinquentes.
Tertium huiusmodi impeditivum sumit originem
ex malitia hostium: quasi enim nihil esset vitare
interiora discrimina, nisi prohibentur exteriora pericula.

Torna all'inizio