eodem modo comprobari debent homines eloquiis suis,
quibus cognoscetur sensus et prudencia sua. Et dixerunt: quis
est plus ignorans in actis suis? Respondit: qui magis innititur
consilio quo, et qui nunquam obedit sibi, et qui propter defectum
suspicionis ad res se audacter exponit. Et dixit: sapiens, qui liberalis
est anime, dominus est nature, et sapiens qui non est
anime liberalis, nature servus existit. Et dixerunt ei: quis est
salvus a turpibus operibus? Respondit qui ponit sensum suum
pro fideli, et predicacionem suum proventum, et patienciam suum
conclusorem, et eius timorem suam progeniem, et loqui de
morte suum spaciatorem. Et dixerunt ei: quis facit maiorem
iniusticiam sibi? Respondit: qui se humiliat cui non debet, et
qui gratificat sibi laudes ab ignoto. Et dixit: ignorantes iudicant
formosum et turpem prout exterius sensus discernunt; et exterius
sensus non discernunt nisi membrorum superficialem pulcritudinem;
pulcritudinem vero forme non distinguit nisi sensus
interior, qui ratio dicitur. Et dixit: querens propria semita sapienciam
reperiet eam, et plures errantes in ea non errant nisi
quia propria semita non perquirunt eam, et per illam viam non
perveniendo ad eam, non querunt per aliam, immo damnant eam
dicendo eam mendacem. Et dixit: qui ignorat formam sapiencie
non cognoscit se ipsum, et se non cognoscens est omnibus ignorantibus
magis ignorans. Et dixit: qui novit quid sit ignorancia
est sapiens, et ignorans est qui nescit quod sit ignorans. Et
dixit: ire est honor adducens post se dedecus. Et dixit: rex est
velut magnus fluvius nascens de parvis aquis; unde, si dulcis
est, dulces sunt omnes parvi et, si salsus, omnes erunt salsi.
Et dixit: si volueris tibi durabilem esse rei saporem, non pervenias
ad extremum rei saporose, sed aliquod omittas ex ea residuum.
Et dixit: caveas in prelio ne confidas in tua fortitudine
|
|