Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 337


n. 37
Descriptio virtutum rosae et violae, et que sit praeponenda.
Quae vestra mihi scripsit excellentia, etsi jocosa sunt,
profunda tamen meis sensibus videntur et ardua, quia in
rebus similibus quae proprietatis effectus habent occultos,
praeminentiam inveniri satis extat difficile, praesertim
cum natura occulte operetur in talibus et humanum judicium,
quod plerumque involvitur, non attingat substantiam
veritatis. Nam et in hiis que corpore minima
sunt, magis virtutis latet affectus quam in illis quae habent
corporum vastitatem. Apis enim exiguum animal
est, sed mirabile opus ejus quis enarrabit aut quis sensus
dijucat, non video et etiam vix intelligo, quia illa talis
connexio, si audeo dicere, non minus est quam miraculi quam
naturae. Magna igitur et maiora quam credatur sunt vestra
quaesita, sed quia tam excellentis dominae jussionibus
parere desidero quantum est humano permissum ingenio,
aggrediar propositum enodare. Omnis namque substantia
triplicem corporalis de se habet investigationem,
videlicet a materia, forma et effectu. In quibusdam enim
materia superexcedit formam, in quibusdam forma materiam,
in pluribus effectus utramque, et hiis etiam aliae
dispositiones accedunt quibus substantia declaratur.
Rosa siquidem et viola in materia conveniunt, sed forma
differunt et effectu. Differunt etiam in aliis proprietatibus,
hoc est per prius et posterius; differunt etiam quantitate
et ex hiis itaque supradictis praeter materia investigari
debet que sit praeminentia unius ad alteram studio sensus
et etiam rationis. Sensu namque percipitur quod
viola prima petit campum, et ita ratione prioritatis dicitur
esse cunctis floribus praeponenda. Unde legitur quod
tantum de tribu Juda fuerunt reges in Ierusalem pro eo
quod in transitu Rubri maris prior tribus illa transivit.
Ergo quia prior tempore, ipsa sibi prioritas vendicat principatum.

Torna all'inizio