et male vivit, |
ille voce propria se condemnat . |
e) EX QUATTUOR
Ex quattuor ita fiat:
Divitie temporales contemni debent,
quoniam cum labore queruntur,
et timore possidentur, |
amittuntur maximo cum dolore . ||
d) QUINQUE MEMBRORUM
Quinque membrorum clausula ista erit:
Semper in civitate quibus mille sunt opes
bonis invident, |
malos extollunt, |
vetera odere, |
nova exoptant, |
odio suarum rerum cuncta desiderant permutar i .||
e) SEX MEMBRORUM
Ex membris vero sex clausula conficitur
in hunc modum:
Meretricem debet fugere vir discretus,|
quia polluit corpus, |
consumit opes, |
debilitat vires, |
denigrat animam, |
et totum hominem vas diaboli esse facit . ||
f) SEPTEM MEMBRORUM
Ex septem vero membris clausula est:
Qui esurientem cibat |
|
|