ingrauescentes morborum procellas scio celesti medico me ueraciter
indigere: morbus enim meus terrestres medicinas non obaudit, set celicum
postulat ypocritem.
14. NARRATIO A DEBILITATE
A debilitate sic formatur narratio: Sponsam mei corporis uenustatem
languor debilitatis inuasit. Vel sic: Totum dereliquit me uirtus mea, nec
ago uiriliter qui paulo ante uiriliter militabam. Vel: Recusatrix laborum
debilitas meam ausa est aggredi iuuentutem. Vel: Ad mature senectutis
imperium mea sensim eneruata fortitudo succubuit. Vel: Desidiosa
debilitatis mollicies usque adeo robur meum extraxit, ut lentitudinem meam
sexus femineus non erubescat.
15. NARRATIO A FAMA.
Sequitur qualiter in lucem prodeat narratio iuxta famam: Fama
nunciante didicimus quod dicitur, et molestum est dicere quod fuit molestius
didicisse. Delicta enim tue iuuentutis publicus rumor canit, clamitat
et recitat in plateis. Vel: Nigrescentibus alis obumbrat infamia
uitam tuam, et qui quondam fuerat apud te albus fame color, nunc est contrarius
albo, uice uersa. Vel: De actibus tuis turpem sibi fama loquendi
materiam fabricauit, set si uis ut stilum mutet, mores serenos in integrum
restituas, quos exilio dampnauisti. Vel: A lacu luxurie quem
frequentas nuper emergens nebula tuos actus implicuit et fame tue abstulit
diem suum.
16. NARRATIO A CONSUETUDINE.
Iuxta consuetudinem narratio sic formatur: Ita suis consuetudo funiculis
meam innexuit uoluntatem, ut quidquid consuetudo imperat declinare
non possum. Hinc est quod philosophandi amor qui me dudum aluit, immo
coaluit, consuetudine magistra, ubi radices posuit, ibi uult remanere. Vel:
Tantum in me seruitutis sibi consuetudo usu cepit longeuo, ut a consuetis philisophie
tramitibus, etiam si uelim, non ualeam deuiare. Vel: Inde ago
quod consuetudo me docuit amicorum: propterea mea fieri non ueretur locutio,
bone frater. Tuam enim dilectionem tam late metior quod pro ea mentior,
|
|