: De secretis mulierum

Pag 23


Utendum, fenugreco, ruta, camomilla,
Consimilesque teras herbas; cataplasmata fiant
Ex his aut tente predictis partibus apte.
Si saniem generet, tritici far, alphita, lini
Et fenugreci semen, carice cataplasma
Maturativum tibi dent et talia quedam.
Erupta sanie fiant pessaria mellis
Et ptisane, lactis asinini sive caprini,
Et que mundificant. Fiat si vulnus ibidem,
Mundificativis licite tunc utere primo,
Hinc constrictivis; balaustia, menta, roseque,
Psidia cum gallis, hec encathismata prestent.
Consolidativa tentas pessaria donent.
Aristologia duplex et acacia, myrrha,
Thus, licium, bolus, mastix sanguisque draconis.
CAP. 41 . Sunt autem quedam quibus immoderatus habundat
Pruritus vulve, sic ut videantur habere
Affectum nimium coitus; repletio salsi
Flegmatis est causa, cholere vel sanguinis usti.
Fiat eis tenta: bombax albumine tincta,
Camphora, sic amidum, fex argentique cerusa,
Ac oleum roseum; supponat sepius ista,
Si fuerit vidua, fiet sic alleviata.
Immittendo sibi digitum scalpendo iuvabit,
Forte tamen melius virgam mittendo virilem.
Si virgo fuerit, tentam formare licebit
Et modice mollem virgeque virilis ad instar,
De nitro, creta, quibus et nasturtia iungas:
Ista simul trita si sint submissa iuvabunt.
CAP. 45.Indiget istius etiam medicamine libri
Quam secretus amor veneris furibunda voluptas
Perlargam dederant ut amicis crura relaxans
Voto freta suo privetur virginitate,
Nubere cum sit opus, ignoret ut ista vir eius,
Excecabit eum sic virgo sophistica caute.
Pulvere contritum zucarinum sumat alumen
Ovi commiscens albumen aqua pluviali
In qua decocta sint pulegium, calamentum
His quoque consimiles herbe quas scripsimus ante;
His pannum rarum tingat bis terve quaterve;

760




765




770




775




780




785




790




795



Torna all'inizio