: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 768


invenerunt. Cumque totis annisi viribus illam vexatam ad beati Syri corpus
conarentur trahere, coepit nequam spiritus rabida et incondita voce
sanctum virum ita depromere: « Vestri Christi discipulus, qui me nunc ligavit,
hic absconditus latitat. Cuius me timor vehementer excruciat, cui
quoque concessum est ut me ex hoc subiecto corpore violenter eiciat ».
Audiens itaque Christi confessor, hoc prolato nomine, se nullo modo posse
contegi, nulla absconsione celari, divino numine fretus daemonio viriliter
imperat, et diu obsessum corpus ab immundo spiritu liberat.
CAPITULUM XIII
His denique rite peractis, quia vir Dei Symeon in Galliarum partes
ad sanctorum corpora visitanda recto calle coeptum iter direxerat,
paucis ibi moratus diebus, a Papia discedens cum ascitis sibi sociis
Vercellim properavit ad urbem. Ea vero die qua ab urbe egrediebatur, dum
per Ticini pontem transitum haberet, invenit ibi quemdam senem flentem
ac prae moerore nimio iacentem. Cuius equus in ponte dilapsus ita cecidit,
quod eius coxam duorum lignorum strictura fractam contrivit. Qui
videns senem nimis dolentem ac perditi equi damnum plorantem, eius dolori
compassus ita percontatus est, dicens: « Quo tendis vel cur ploras,
miserande senex? ». Cui ille: « Romam, inquit, beate pater, adire
cupio; sed heu me, quia equus meus in hoc ponte collisus iacet, ulterius
incedere nequeo ». Cuius equi coxam mox ut vir Dei manu tetigit, mirabile
dictu, sanatum equum flenti seni reddidit, supra quem impositum
cum gaudio abire dimisit. Quod viri et feminae qui illic aegroti iacebant,
seu qui ab eo sanitatis donum acceperant, viderunt, et sospites redditi,
sicut cognoverant, per tota urbis moenia laude glorifica retulerunt.
Inde Vercellas attigit, ubi dum plures virtutum curationes, quas dinumerare
longum est, infirmis corporibus infunderet, duos pueros invenit,
quorum unum ab ardore febrium, alterum vero a squalore vulnerum sanavit.
Quos qui vidit, retulit; et qualiter a beato viro curati sunt posteris
declaravit.

Torna all'inizio